Incipit liber VIIII I. De rapina. Ille homo qui facit rapinam tenetur et est obligatus per rapinam et per furtum. Ille cui aliquid est toltum per rapinam potest illam petere et per rapinam et per furtum, et hoc est in arbitrio suo petere per quamcumque uult de istis duabus actionibus.set post quam petit per unam et iudicium erit datum pro eo uel contra eum, bene poterit postea petere per aliam actionem, et debebit consequi tantum per istam quantum iudex poterit cognoscere quod plus sit in ista actione per quam petit ultimo loco quam fuit in illa per quam peciit primo loco. Ille qui petit per rapinam bene potest consequi tantum quantum sibi toltum est per rapinam, hoc est potest petere rem, et ter tantum si ipse petit infra annum utilem. annus utilis intelligitur dies illi in quibus bene habuit potestatem placitandi uel per se uel per alium. set post quam est transactus annus utilis, non poterit ipse petere nisi rem que fuit sibi tolta uel precium ipsius rei: istud dimandamentum non finitur usque ad XXX annos. Ille cui fuit toltum per rapinam, si ipse uult ea petere per furtum, potest dimandare ter tantum, hoc est ipsam rem et bis tantum, et istud dimandamentum non finitur usque ad XXX annos. Ille cui aliqua res est rapta uel furata poterit illam petere et ipse et heres ipsius usque ad XXX annos, siue petat eam per furtum siue per rapinam, siue petat rem siue petat penam talem sicut supra dictum est, nisi quando petit per rapinam quater tantum. similiter ille homo qui fecit rapinam tenetur et ipse et heres ipsius in quantum fuit rapina usque ad XXX annos, et non plus, siue aliquis petat ei per rapinam siue per furtum. Ille cui fuit tolta res per rapinam potest illam petere ita sicut supra dictum est, siue res fuisset sua, siue habebat eam in prestancia uel in coman-dansia uel in pignore, uel si habebat ibi aliquam diricturam. II. De forfacto quod faciunt duo homines uel plures se sciente. Ille homo qui facit aliquod forfactum alii, si facit illud cum socio, ipse tenetur in quadruplum, si fuerit sibi dimandatum, infra unum annum utilem: set postquam annus est transactus, non tenetur nisi in simplum, hoc est dampnum emendare tenetur, si infra an-num utilem non fuit facta talis reclamacio sicut lex dicit nominatim. Hec racio habet locum, siue ille qui fecit forfactum fecit cum armis uel sine armis. etiam non est differencia, siue ille qui fecit for-factum adunanit homines cum quibus fecit illud forfactum, siue alius adunauit eos et ipse erat inter eos quando fecit hoc, siue alius adunauit eos malo ingenio ipsius et unus de illis fecit illud. malumfactum. in istis tribus casibus tenetur ille cui aliquis di-mandat, solulmmodo quod homines illi fuissent adunati ideo ut illud forfactum fuisset factum. Similiter non est differencia, siue illud malum fuisset factum cum forsa uel sine forsa, si duo homines uel plures fecerunt illud, solummodo quod illud malum factum fuisset factum aperte, id est non fuisset factum in occulto. set si unus solus facit aliquod malum factum non habet locum ista racio quod ipse teneatur in quadruplum, si ipse non fecit illud per forsam. -set si facit hoc per forsam, bene habet locum ista racio, quamuis fecisset ipse solus, quoniam omnes homines qui malumfactum faciunt alii per forsam bene habent ibi malum ingenium. III. De illo maleficio quod allquis facit alii per occasionem ignis. Si domus alicuius ardebat uel erat destructa, et aliquis homo rapuit uel furatus est aliquid uel fecit aliquod dampnum alii, id est aliquod malum factum, et hoc fecit occasione illius ignis uel illius ruine, propterea quia omnes homines solent currere propter uiusmodi negocium, ipse est constrictus racionabiliter infra unum annum utilem emendare illud dampnum in quadruplum. set post quam fuit annus transactus, non tenetur ipse nisi in quantum est dampnum. Ista racio habet locum, siue dampnum fuit illi factum cuius erat domus illa que ardebat uel que cecidit, siue dampnum fuit factum alii homini, solummodo quod fuisset factum occasione ignis uel ruine, quoniam semper poterit dimandare emendamentum ille cui fuit factum malumfactum. Eadem racio est de illo dampno quod aliquis facit alii per occasionem alicuius nauis que erat afundata uel que uolebat afundare.