Explicit liber secundus. Incipit liber tercius. I. De iudiciis. || Postquam diximus de his que in iudiciis sunt necessaria, sicut de edendo id est de manifestando alii quare uult eum uocare ad placitum, et de in ius uocando aliquem ad placitum, idemque ot de arbitris, id est de illis personis in quibus promittunt aliqui sua uoluntate ut faciant secundum quod ipsi iudicabunt inter eos, quamuis non sint in potestate eorum positi, modo dicamus de personis illis que habent potestatem cogendi homines ad placitum, ut unus faciat racionem alii, et que possunt iudicare sine omni securitate. set illi supra dicti uocantur arbitri, isti uero uocantur iudices. Prius considerandum est, quid est iudicium, et in qua forma et in qua mensura debet ordinari, et usque ad quod tempus durabit post quam erit inceptum, et quam potestatem et quem ualorem habeat. Inter iudicium et arbitrum talis est differencia, quia iudicium fit per publicam personam et potestatem comunem, arbiter est priuata persona. adhuc est ibi alia differencia, quia arbiter non potest cogere aliquos ut obediant sue sentencie, || nisi per pignora uel per promissam penam uel por securitatem, sicut dictum est supra: set si iudox dederit sentenciam inter aliquos et ipsi nolunt obedire, iudex potest eos cogere, quamuis non habeat inde pignora uel manuleuatores, uel etiam pena non sit promissa. Mensura et forma debet considerari in principio iudicii et in fine. similiter persona iudicis et actoris et rei inspicienda est. II. Quis potest esse iudex et qui non. Iudex talis debet esse quod non possit refutari natura nec lege. natura refutantur minores XXV annis, sicut non possunt esse arbitri. similiter surdi et muti. iure refutantur femine et serui et infames. III. Quis potest stare in placito. Persona quoque actoris et rei debet esse talis que non possit refutari natura uel iure. natura proibentur surdi et muti et fatui, id est illi qui non bene habent memoriam, et minores XXV annis. iure proibentur serui et illi quibus uetita est administracio suarum rerum. set omnes illi possunt placitari qui possunt facere dampnum suum. item omnes isti possunt placitari, si abent tutores uel curatores, et si non habent, ipsi debent eos petere, et licet ipsi non uelint, potestas loci debet eis dare curatorem qui faciat placitum pro eis. IIII. De quibus rebus potest esse placitum et de quibus non. || Causa debet esse pecuniaria, id est de pecunia uel talis que possit extimari pro pecunia, sicuti terra uel domus, uel debet esse criminalis. set si fuerit alia questio, sicuti de magnitudine terre uel de uiribus herbarum, iudex non debet illam audire. Persona rei debet conspici, sicut et persona tutoris qui non dedit manuleuatores ut saluaret res ipsius cuius est tutor, quia tutor ille non potest placitari pro eo cuius est tutor nec potest eum deffendere. Forma iudicii debet animaduerti, que talis debet esse quod iudex et actor et reus debent singuli exercere suam officiurn, et hoc infra legitimum tempus, id est infra III annos post quam placitum est incohatum. V. Quod sit officium iudicis. Iudicis officium est ut causam audiat et ut partes cogat uenire ad placitum. hoc facto sepe debet querere a partibus si plus uelint aliquid dicere. postea debet cogitare de causa, et cuius sit racio debet cognoscere, et sic sentenciam in scriptis debet recitare in presencia ipsarum parcium. Aliquando tamen est quod iudex potest dare sentenciam, quamuis non sint ibi ambe partes: sicuti in hoc casu. si una parcium, sicuti si actor noluerit uenire ad placitum post quam inceptum est et post quam uocatus est a iudice et iu||dex fecit hoc scire reo, iudex debet mittere unum edictum actori, id est debet ei mittere litteras ut ueniat ad placitum. si autem non uenerit usque ad XXX dies, mittat ei aliud edictum, et si iterum non uenerit usque ad XXX dies, debet mittere alias literas. et si istis ultimis uenire contempserit nec alium qui placitetur pro eo miserit, debet habere spacium unius anni. quod si infra spacium unius anni non uenit, iudex debet finire placitum in presencia alterius partis sicut lex precipit. set si infra annum uenerit ad placitum, non debet audiri donec reddat expensas quas alius moderate fecit in causa, nec debet recedere a placito donec finiatur. et si recesserit et annus finiatur, tunc perdit racionem suam et omnem peticionem quam faciebat. Si autem reus fuerit absens, id est ille de quo facta fuit reclamacio, post quam placitum erit inceptum, iudex debet eum querere ut ueniat ad placitum, et si non uenerit, iudex debet ei mittere tres litteras per tres uices ut ueniat ad placitum, uel debet mittere unas literas tantum in quibus debet ei mittere quod, si non uenerit ad placitum, iudex faciet placitum finire et dabit sentenciam: et hoc modo finitur placitum. quascumque || literas mittat iudex, non debet mittere nisi transacto anno et VI mensibus post principium placiti. et si ita fuerit requisitus sicut dictum est et non uult uenire ad placitum, iudex cognoscet quis habuerit racionem, et presente alia parte dabit iudicium secundum quod sibi melius uidebitur, ille uero contra quem data fuerit sentencia non poterit postea reclamare. Si autem iudex non poterit cognoscere racionem placiti per hoc quod dictum sit et transierint tres anni post principium placiti, totum placitum est dissolutum et securitates, sicuti si non esset inceptum. Hoc autem quod multi dicunt quod potost peti expensa quando iudicium tardatur culpa unius partis, non est aliqua racio que hoc dicat, nisi cum pars illa cuius culpa placitum non fuit fuerit deffensa sicut dictum est supra in alio titulo, quia tunc potest peti expensa illi cuius culpa placitum fuit turbatum. VI. Quod sit officium actoris. Actoris officium est quod debet dicere quod ipse petat et qua racione petat, et debet probare id quod petit, donec reus habeat se pro uicto uel pro confesso, uel donec faciat fidem iudici. VII. Quod sit officium rei. Rei officium est quod debet negare uel confessare id quod ei petitur. Si confitetur, uel hoc facit simpliciter uel cum excepcio||ne. simpliciter: cum sic dicit: 'Ego Ricardus debeo tibi C sol quos michi petis.' cum excepcione: cum sic dicitur: 'Ego Ricardus debui quod michi petit, set ego reddidi ei' uel 'ipse stetit tanto tempore quod nichil potest michi petere', sicuti per XXX annos, uel dicit aliam racionem per quam defendit se. Cum reus confitetur simpliciter, ita est ac si sentencia data fuisset, et debet persoluere id quod confitetur. set cum confitetur cum excepcione, hoc est cum dicit quod ipse persoluit sibi pecuniam, uel dicit quod ipse stetit per longum tempus quod nichil peciit, ut per XXX annos, uel dicit aliam racionem: tunc debet ipse probare id quod dicit, sicuti actor debet probare id quod ipse petit, si reus non concedit ei. Similiter si negat id quod aliquis petit ei: si hoc negat simpliciter, id est quod dicat quia penitus nichil debet ei, uincet placitum, si actor non poterit probare id quod querit, preter cum iudex potest uidere aliquid cur melius credendum sit uni parti quam alie : tunc enim debet ostendere esse uerum quod dixerit sine omni retencione, uel si ipso petit uel si aliquis petit ei. si negat cum excepcione, debet illam probare, sicut dictum est supra. VIII. Omnis accio, id est omnis peticio quam aliquis facit uel est in rem, uel est in personam. Item peticio est in rem, cum aliquis dicit de re quam alius tenet 'hec res est mea.' in personam peticio est, cum aliquis non dicit rem suam esse, set dicit quod persona est sibi obligata, ut : || 'Tu debes michi C sol' uel: 'Tua persona fecit michi tale dampnum', sicuti furtum uel rapinam uel uituperium. Omnes actiones in personam durant usque ad annos XXX, preter illas que nominatim excipiuntur, sicuti illa que est de uituperio. IX. Quod omnis racio et omnis drictura uniuscuiusque melioratur post quam est placitum inceptum. Si incepero placitumn cum debitore meo, quoquomodo ipse sit debitor meus, semper meliorabitur drictura mea, quia post quam placitum inceptum est, debet michi postea dare usuras, quamuis non deberet michi prius dare. preterea si res de qua placitum fuerit est talis quod heres creditoris nichil possit petere heredi debitoris, uel heres debitoris nichil possit iure petere heredi creditoris, tunc post quam inceptum est placitum, unusquisque heredum poterit petere ab alio ius suum usque ad XXX annos, siue debitor sit mortuus, siue creditor, siue ambo mortui sunt. X. Quomodo debeamus incipere placitum. Modo dicamus qualiter lis contestatur, id est quomodo placitum debeamus incipere. Certe post quam actor, id est ille qui petit, fecit reclamacionem suam ante iudicem et alia pars ei concessit et confirmauit quod ipse dixit, uel negauit, dicitur lis contestata, id est placitum dicitur inceptum. adhuc aliter lis contestatur, set quia hodie non fit inter nos, ideo nichil inde dicamus. Multociens contingit in placitis quod multe offensiones facte sunt ab una || parte uel ab utraque, et una parcium uult prius dicere raciones suas, et alia uult illud idem similiter. ideo conueniens est ut dicamus que reclamacio prius debet audiri. Si questiones et maleficia que una pars fecit alii parti sunt preiudiciales, id est tales quod una noceat alii, semper debet prius audiri et cognosci illa que nocet alii: sicuti si dixero 'hoc quod habes est meum' uel 'omnia que habes sunt mea, quia tu es seruus meus', prius debet cognosci si tu es seruus meus uel non, quia post quam scietur quod tu sis seruus meus, non est dubium quia sit meum totum quod tu habes, et peccunia et possesio. consimilis racio est, si ego peto tibi rem aliquam et tu dicis quod res illa non est mea ideo quia ego sim seruus tuus. Set si ille reclamaciones que fiunt in placito sunt tales quod una non noceat alii, illo qui prius fecit reclamationem prius debet audiri, et illa reclamacio prius debet cognosci et iudicari propter illam legem que dicit: 'Ille qui primo loco appellat', id est prius reclamat se, 'primo loco debet agere', id est prius debet reclamare et recipere racionem suam si ipse habet: sicuti si ego facio reclamacionem de te et tu facis reclamacionem de me, reclamacio mea prius debet audiri et cognosci et iudicari. XI. De plus peticionibus. Aliquando contingit quod ille qui facit reclamationem petit plus quam || debet et hoc facit uel se sciente uel ignorante. et si ipse nescit, non debet habere aliquam penam et bene potest consequi suam diricturam. set si ipse scit quia petit plus quam petere debeat, et ipse uult penitere ante quam placitum sit inceptum, similiter non debet habere aliquam penam. set si ipse uult perseuerare in illa contumacia, id est in illa fraude, donec placitum sit inceptum, debet inde habere talem penam quia debet perdere non solum illud quod plus in fraude petebat, set etiam illam dricturam quam habebat debet perdere. et totum hoc debet dicere iudex. XII. De induciis que petuntur in placitis. Quando placitum est inceptum, multociens euenit quod partes querunt inducias, id est elongamentum de placito, et ideo dicamus de induciis. Iudex debet dare inducias illi homini qui querit, si poterit cognoscere dricturam per quam ille petit inducias, et non alio modo. iusta causa est, si aliqua de partibus petit elongamentum uel propter cartulam uel propter testimonia uel propter inueniendum aduocatus uel per aliam iustam causam. Potestas leuiter non debet dare elongamentum nisi semel, uel nisi cognoscat iusticiam quare debeat dare. Iudex quando dat inducias non debet nec potest dare inducias ultra III menses, si ambe partes sunt in eadem terra. set si ambe partes || sunt in diuersis prouinciis, potest dare inducias usque ad VI menses, si ipse iudex cognoscit iustam causam quare ipse uult dare. si uero una de partibus petit tales inducias, quod petat raciones suas, et dicat quod sunt ultra mare, sicuti est carta uel testimonia, VIIII menses potest ei dare, et non plus. certe ultra istud spacium non debet aliqua potestas dare inducias, nisi multum iusta causa sit: set si ipse iudex uidet multum iustam causam, bene potest dare maiores inducias, ut propter infirmitatem uel propter malum tempus. XIII. De induciis que dantur propter festiuitates. Supra dictum est de induciis generaliter. modo dicamus de illis induciis que debent dari propter festiuitates. In diebus dominicis et in pascha et in natali Domini et in epiphania et in aliis festiuitatibus apostulorum non debet aliqua potestas tenere placitum nec debet dare sentenciam. et si hoc facit, nichil ualet, nisi hoc faciat cum consensu parcium uel propter rem que peritura est uel propter actionem que peritura est propter tempus, quia tunc potest incipi p1acitum, ideo ut racio et dimandamentum illius qui petit non pereat. similiter si est tale negocium quod est cum uoluntate utriusque partis, id est non est contractus nec reclamacio, bene potest dari sentencia, sicuti est in mancipacione, id est quando pater trahit filium de potestate sua, uel sicuti est in manumissione, id est quando aliquis facit franccum || seruum suum, uel sicuti est adopcio, id est quando aliquis homo facit filium suum de aliquo homine extraneo. Similiter in tempore illo quando frumentum et ordeum recolligitur debet stare per mensem, quod non debet uocare aliquem ad placitum nec debet dare sentenciam, et per alium mensem debet stare in uindemia cum consentimento utriusque partis. XIIII. Ante quas personas debent fieri placita. Post quam diximus de iudicibus et quomodo debent iudices dare inducias, modo dicamus ante quas personas debent fieri placita. Placita debent fieri ante illas personas que habent iuris dictionem, id est ante potestatem, sicut sunt presides et pretores. Set actor, id est ille qui petit, semper debet ire ante iudicem rei, id est ante iudicem illius cui aliquid petit. set reus non cogitur ire ante iudicem actoris nisi in hoc casu in quo lex dicit, sicuti in eo loco in quo contractus factus est, quia semper uerum est, si ego facio mercatum cum aliquo, ut si ego comparaui ab eo rem aliquam uel fecimus societatem insimul uel ipse fecit conuencionem ut staret mecum usque ad certum tempus: in his omnibus reus debet respondere et placitari ubi facta fuit conuencio. eodem modo, si ille reus facit aliquod maleficium, quia tunc potest aliquis actor ducere eum in placitum ante illum iudicem in cuius potestate fuit factum illud maleficium, licet non sit ille reus de potestate illius iudicis. similiter etiam || ille qui facit reclamationem de aliquo malefitio potest illum de quo facit illam reclamationem ducere ad placitum in quocumque loco inueniat eum. Quedam persone sunt que non coguntur ire ante imperatorem, si aliquis reclamationem facit de eis, sicuti sunt pupilli et uidue et alie miserabiles persone. iste persone non coguntur si ipse nolunt, quia illud quod inuentum est ad earum proficuum non debet reuerti ad earum damnum. set si ipse faciunt reclamationem de aliquo, ipse possunt illum ducere ante imperatorem causa placitandi. Illi homines qui acusantur de crimine, sicuti de adulterio uel de omicidio, possunt conuinci ante illum iudicem in cuius potestate factum est crimen, uel ante illum iudicem in cuius potestate sunt inuenti. Si est placitum de possesione, debet fieri ante illum in cuius potestate est possesio. Si ego peto alicui pecuniam uel aliam rem quam ego dicam quod aliquis dimisisset michi in morte sua, ibi debet placitum teneri ubi est hereditas defuncti uel maior pars hereditatis defuncti, uel ibi ubi res est que petitur. generaliter, id est omni tempore, est uerum, si est res corporalis illa de qua est placitum, quia ille qui habet et tenet rem debet respondere et placitari in eo loco ubi res est, si ille uult qui petit rem. Si aliquis fuit procurator de auere e de comuni alicuius terre et fuerit inde missus in placito, ibi cogitur reddere racionem ubi ipse stat, uel || in eo loco ubi administrauit, si ipse uult qui uocat eum ad placitum. Si placitum est de statu alicuius hominis, id est quando aliquis dicit aliquem seruum esse qui est liber, uel quando dicit illum esse liberum qui est seruus, istud placitum debet teneri ante illum iudicem ordinarium, sicuti ante presidem uel ante pretorem. si aliquis est seruus et dicit quod sit liber, placitum istud debet teneri ante illum iudicem in cuius potestate est domus illius qui dicit illum esse seruum. et si ipse est liber et aliquis dicit ipsum esse seruum, hoc placitum debet teneri ante illum iudicem in cuius potestate est domus illius qui dicit ipsum esse liberum. Si aliquis seruus meus fugit in aliquam terram et ego peto eum et dico quod ipse sit meus seruus, et ipse dicit quod non est meus seruus: si ego possum monstrare quod ego habuerim eum et iudex illius terre poterit cognoscere quod ipse aufugerit, ipse erit constrictus redire illuc unde ipse fugit et ut ibi faciat mecum placitum. XV. Quando filius potest rumpere testamentum patris et quando non. Naturalis racio uult quod pater et mater et auus uel auia quando moriuntur dimittant auere suum et possesiones filiis suis, siue sint masculi siue sint femine, et non est differencia, si ipsi sunt in eorum potestate uel non. Si aliqua de predictis personis mortua est ab intestato, omnia bona sua debet dimittere filiis suis comuniter. set si pater uel mater uel aliqua de predic||tis personis facit testamentum, potest ordinare omnia bona sua sicut ipse uult, ita tamen ut faciat de omnibus filiis suis suos heredes nominatim, et unicuique debet dare falcidiam per dricturam hereditatis. Si pater uel mater uel auus uel auia fecit testamentum et non dimisit uni de filiis aliquid, filii omnes debent equaliter diuidere omnia bona defuncti, quamuis non sit ibi aliquis qui non habeat aliquo modo tantum quantum est falcidia in bonis mortui, sicuti in dotem uel antifaitum uel per legatum uel per fidei comissum uel per donationem quam aliquis facit in morte sua, set non habet illud sicut heres debet habere per hereditatem. set hoc est uerum, si ille de cuius hereditate est placitum non exheredauit eum nominatim dicendo ita: 'Petre, sis exheredatus de bonis meis.' et licet exheredauit eum, non sufficit hoc facere, nisi nominatim dixerit racionem quare uult eum exheredare et proicere de bonis suis. et debet hoc scribere in testamento suo, si ipse facit testamentum in scriptura. et si ipse hoc fecerit, ualebit illud testamentum, set si ipsa persona cui dimisit mortuus bona sua dicet nominatim quare mortuus exheredauit filium suum, et insuper probabit hoc, tamen si inde est dubium. XVI. De falcidia quam pater et mater et alie superiores persone coguntur dimittere filiis. Falcidia quam pater et mater et alie predicte persone coguntur dimittere filiis suis est tercia pars || illius partis que pertinet ad eum, si ille de cuius hereditate est placitum fuisset ita mortuus quod non fecisset testamentum neque aliquod aliud ordinamentum: ut in hoc exemplo. si aliquis moritur et ipse habet duos filios et non habet inter mobilem et inmobilem ultra XXX libras, debet dimittere terciam partem bonorum suorum, id est X libras, et ita habebit unusquisque C sol, hoc est tercia pars de XV libras, et hoc ideo quia XV libras haberet unusquisque eorum, si pater esset mortuus sine testamento. iste X libre debent diuidi inter eos equaliter. Hoc quod dictim est supra quod pater et mater et auus et auia debent dimittere in morte sua terciam partem de hoc quod ipsi habuerunt, si pater eorum esset mortuus sine testamento, hoc totum uerum est quando non habet nisi quatuor filios uel pauciores. set si sunt plures quam IIII filii, unusquisque eorum debet habere medietatem ipsius partis quam haberet, si pater esset mortuus sine testamento, id est omnium bonorum que defunctus habuit in tempore mortis. XVII. Que sunt ille cause per quas filius et filia possunt exhereditari. Cause ille pro quibus pater et mater et auus et auia possunt exheredare filios sunt XIIII. sicuti si filius misit manus suas in patrem ut offenderet patrem. uel si fecit ei grandem contumeliam, id est grande uituperium. uel si ipse accu||sauit patrem in crimine, nisi accusauit eum in crimine maiestatis, id est in offensione quam fecit contra imperatorem uel contra comunem tocius ciuitatis in qua ipse manet, quia tunc non poterit ideo exheredari. uel si filius manet cum maleficis, id est cum illis qui faciunt malam artem. uel si filius faciet aliquod ingenium ad occidendum patrem suum. uel si filius mittat patrem suum in placito per calumpniam, id est tortuose, et per elongamentum quod filius peciit in illo placito pater sustinuit maximum dampnum. uel si pater est in carcere pro pecunia quam debebat et rogat filium suum ut faciat firmanciam pro se [et filius non uult facere firmanciam pro se] in quantum homines uolunt illum filium recipere propter firmanciam: set hoc uerum est de filiis masculis. uel si filius contradixit patri suo, ut non faceret testamentum. uel si ipse manet cum ioculatoribus contra uoluntatem patris: set hoc uerum est, nisi pater sit ioculator. uel si est filia que sit minor XXV annis, et pater uult ei dare bonum maritum, et ipsa non uult accipere illum maritum, set plus uult facere uoluntatem suam cum luxuriosis hominibus. uel si pater est furiosus et filius non uult eum pascere uel uestire et aliquis admo||net filium ut hoc faciat et facere non uult, perdit hereditatem patris, quamuis pater non exheredauit filium. uel si pater captus est a sarracenis et filius non uult ei dare redempcionem, tunc si pater moritur in potestate sarracenorum, illa hereditas que deberet esse filii, si ipse dedisset redempcionem pro patre, debet esse ecclesie. uel si pater est bone fidei et catholice et filius est hereticus. XVIII. Quod filii et filie coguntur dimittere falcidiam patri et matri, quando ipsi moriuntur. Sicuti racio est quod pater dimittat auere suum et bona sua filiis suis, ita racio est ut filius et filia dimittant bona sua quando moriuntur patri suo et matri. et idem est de aliis personis que sunt in potestate patris, ut nepos et ceteri. et si filii et filie non dimittunt bona sua patri uel matri, non ualet illud testamentum quod faciunt, nisi pater et mater habeant falcidiam in bonis filii mortui de cuius hereditate est placitum. sicut testamentum patris non ualet uel matris, si pater et mater non dimittant falcidiam unicuique filiorum, ita testamentum filii non ualet, si filius non dimisit falcidiam patri et matri et aliis superioribus personis. set hoc uerum est, si pater et mater qui uolunt succedere filiis suis non sunt constricti per aliquam de illis causis quas lex nominatim dixit. XVIIII. Per || quas causus filius et filia possunt exheredare patrem et matrem de omnibus que habent. Ille cause per quas filii possunt exheredare patrem uel matrem uel auum uel auiam uel alias personas superiores sunt VII. hoc est si pater tradit filium ad mortem, nisi filius fecisset aliquid contra maiestatem imperatoris, id est quod uoluisset imperatorem occidere uel aliquom de consiliariis eius. uel si pater preparauit uenenum uel aliud maleficium contra uitam filii. uel si pater miscet se cum uxore uel cum bagascia filii. uel si pater uetauit filio, ut non faceret testamentum in illis rebus in quibus filius posset facere testamentum. uel si maritus dat uxori sue uel uxor marito medicinas ad perdendum sensum uel ad occidendum unus alium, uel alio modo uolet occidere unus alium: per istud forfactum poterit filius exheredare illum qui hoc fecerit. uel si perdiderit filius sensum suum et pater noluit eum medicare neque custodire: si postea filius liberatur, potest exheredare patrem. uel si filius fuerit captus a sarracenis et pater noluit eum redimere, pater perdit omnia bona filii de quibus filius poterat facere testamentum, et res iste que sunt filii qui mortuus est in captiuitate debent esse ecclesie, uel debent dari ad redempcionem captiuorum. et si filius reuertitur, poterit exheredare patrem, propterea quia pater noluit eum redimere. uel si || filius est catholicus et pater est hereticus, filius poterit exheredare patrem. Idem est de matre et de aliis superioribus personis. Et si non est aliqua de predictis causis, filius semper debet ad minus terciam partem omnium bonorum relinquere patri et matri et aliis superioribus. XX. Quando filii possunt destruere donacionem quam pater et mater fecerunt. Quemadmodum pater et alie superiores persone non debent exheredare filios quando moriuntur, ita non debent dare in uita sua uni de filiis uel extranee persone tantum quod alii non habeant falcidiam. et si pater hoc fecerit, filius poterit tantum petere donec habeat totam suam falcidiam. XXI. Si pater uel mater dederit in dotem alicui de filiis suis plus quam debet, que racio est. Similiter si pater uel mater dederint tantum uni de filiabus uel alii persone in dotem quod alii filii perdunt falcidiam suam, poterunt petere illi cui data est dos tantum ut ipsi habeant falcidiam de bonis ipsius qui dedit dotem. XXII. De peticione hereditatis. Post quam diximus quomodo destruitur testamentum patris et matris et aui et auie, modo dicamus quomodo eorum filii possunt petere eorum hereditatem, uel quomodo alii homines possunt petere hereditatem illorum quorum ipsi sunt heredes. Et illi homines qui sunt heredes possunt petere hereditatem eorum quorum sunt heredes uel ex testamento uel sine testamento, siue masculi sint siue femine, illi qui || tenet hereditatem sicuti heres set non est in ueritate heres, set putat se esse heredem defuncti, uel si est heres non est iure, set quia tenebat mala fide, uel quia dimisit possesionem malo ingenio, siue habeat totam hereditatem uel partem, siue etiam ipse tenebat solummodo rem unam. Ille homo tenet hereditatem uniuersaliter qui tenet res hereditatis, sicut sunt campi et domus, et dricturas hereditatis per quas raciones ipse potest petere alicui aliquam rem, sicut est ille qui uendidit aliquam rem de hereditate, uel qui fecit dampnum in rebus hereditatis, ut si occidit seruum uel animal hereditatis uel percussit, uel incisit arborem uel uineam, uel aliud malum fecit. similiter illi homini potest peti hereditas qui tenet eam uel suo malo ingenio dimisit possesionem. et si comparauit eam se sciente ab eo qui non habebat sensum suum, ut a furioso, uel si ille qui uendidit eam non comparauit. et uenditor si tenebat eam bona fide et uendidit eam paruo precio, ut pro minori parte medietatis, tunc tenetur comparator de omni illo quod peruenit ad eum, quamuis uenditor teneatur de precio quod habuit. similiter ille tenetur reddere hereditatem qui scienter comparauit eam ab eo cuius non erat. etiam ille qui recepit hereditatem alterius in dotem ab ea persona cuius ipse sciebat eam non esse, est coactus quod reddat || eam. Per istam racionem potest aliquis petere res hereditatis, sicut sunt campi et uinee et alie res corporales, et etiam acciones, id est peticiones, quas defunctus habebat de cuius hereditate est placitum. similiter quoque fructus rerum hereditatis potest petere heres illi homini qui tenet res illas de quibus est placitum. preterea fructus illos potest petere heres qui exiuerunt de fructibus. fructus debemus intelligere omnes illos quos habuit ille qui habuit res, uel etiam quos potuisset habere, si ipse laborasset res illas que erant in hereditate. et hoc uerum est, si ipse est male fidei possesor, id est si ipse sciuit quod res esset alterius hominis. set si ipse nesciuit, id est si ipse tenuit eam bona fide, non cogitur reddere fructus, nisi in quantum ipse melioratus est. set post quam placitum est inceptum de rebus hereditatis quas aliquis petit, omnes homines qui tenent illam hereditatem intelliguntur illam tenere mala fide, et ideo debent reddere omnes fructus ipsius hereditatis qui exiuerunt de rebus que sunt in hereditate, si res ipse fuerunt laborate, et etiam omnes qui exissent, si res essent laborate. illa racio que dicta est de fructibus, eadem racio est de usura illius precii cuius aliquis est debitor pro hereditate aliquo modo, uel quia ipse erat debi||tor defuncti, uel quia ipse uendidit aliquam rem de hereditate. Ille homo cui petitur res aliqua uel pro hereditate uel alio modo debet reddere fructus qui sunt in terra, si ipse reddit rem, siue ipse tenuit bona fide uel mala fide. Si tu comparas unam hereditatem uel totam uel pro parte, uel unam solam rem ab eo homine de quo iam erat super hoc facta reclamacio, et tu qui comparas sciebas hoc quando comparabas, tu es male fidei possesor ideo quia reclamacio erat inde facta, quamuis non fuisset facta nisi illi qui tenebat rem quam tu comparabas, et propterea debebis reddere omnes fructus. Heres defuncti potest petere non solum res illas que fuerunt defuncti, set etiam potest petere omnes res illas quas defunctus poterat petere, quamuis etiam res illa non fuisset sua, id est defuncti, sicuti est res que erat ei comendata ad custodiendum uel prestata per amorem uel inpignorata uel locata. Hec omnia que supra dicta sunt potest heres petere per istam racionem, id est per peticionem hereditatis. XXIII. Quas expensas potest recuperare ille qui reddit hereditatem et quas non. Ille qui tenet rem hereditatis uel bona fide uel mala fide, si aliquis petit ei fructus, poterit petere expensas quas aliquis fecit in aran||do et in seminando et in seguando et in reponendo frumentum. set si ille cui petitur hereditas fecit expensas alio modo et ille expense fuerunt tales quod non potuerunt remanere ita quod res que erant in hereditate non fuissent destructe, ut si refecit domum que cecidisset si non fuisset refecta, poterit retinere rem illam in qua fecit expensas donec recuperet expensas quas fecit: et hoc per officium iudicis et non alio modo. quamuis spensaria non fuit necessaria, id est talis sicut dictum est, solum modo sit talis quod res sit inde meliorata, bene debet eam recuperare sicut illam que supra dicta est, quantum res meliorata est, et non plus. set si expensa fuit talis quod res propterea non est meliorata, set fuerit facta solummodo propter delectacionem, sicut sunt picture, uel quod fuit talis quod res non est meliorata set melius apparet, non potest illam expensam petere, set potest illam inde tollere tali modo quod res non sit peiorata de hoc quod ipsa ualebat antea quam illa expensa fuisset facta. set si aliquis uoluerit ei tantum dare quantum ualerent ille opere post quam fuissent inde tolte, non poterit plus petere neque poterit eas inde tollere. Totum illud quod dictum || est supra de expensis, totum illud debet esse in officio iudicis, et si ipse iudex potest aliquid meliorare, quod faciat. et hoc totum uerum est, siue aliquis petat hereditatem totam uel partem, uel solum modo unam rem. XXIIII. Quantum durat dimandamentum de hereditate. Hanc racionem per quam aliquis petit hereditatem non potest heres perdere usque ad XXX annos contra illum hominem qui tenet eam aliquo modo, uel bona fide quia putat suam esse, siue tenebat eam mala fide, nisi in hoc casu, hoc est quando ille cui petitur tenet eam bona fide et iusta causa, ut per compram uel per aliam iustam causam: certe tunc potest se deffendere ille qui tenet eam, si tenuit eam per tantum tempus quod posset se defendere, si teneret aliam rem que non peteretur per hereditatem. et hoc ita est, si non nocet ei alia racio, sicut dictum est supra de illo qui comparauit eam ab eo qui non erat in suo sensu, uel per aliam racionem que sit ei contra. XXV. Quando aliquis potest dimandare aliquam rem corporalem. Post quam diximus per quam racionem aliquis potest petere hereditatem uniuersaliter, modo dicamus quomodo aliquis potest petere omnes res singulariter. In ista peticione que dicitur 'rei uendicacio', id est quando aliquis petit aliquam rem corporalem, debet || considerari, quis est ille qui potest petere rem, et quis est cui aliquis potest petere. Per istud dimandamentum potest petere rem ille qui est dominus rei quocumque modo. et etiam ille qui habet rem ad censum, id est in feodum, quamuis non sit suum dominium, tamen potest eam petere omnibus qui tenent eam quocumque modo, solummodo ipse habeat potestatem redendi rem, uel si ipse dimisit possesionem suo malo ingenio. nec cogitur reddere precium illi qui tenet eam, si ipse comparauit eam. eadem racio est, si ille qui tenebat rem tradidit possesionem alii suo malo ingenio: ut si fecit propterea ut non mitteretur in placito, ita ipse est missus in placito, sicuti si ipse teneret eam causam. sin autem ipse sua culpa perdidit possesionem post quam fuit inceptum placitum: quamuis non perdidisset eam sua uoluntate debet illam reddere sicut ille qui donauit eam uel qui uendidit uel qui alio modo perdidit possesionem. set si ille qui tenebat rem in principio placiti perdidit possesionem eam sine sua culpa ante quam esset inde datum iudicium, sicuti si res est mortua, et ipse non habuit ibi ullam culpam, ipse ita liberatus est quod non debet habere aliquod dampnum, nisi si ille qui petebat rem erat talis homo quod uendidisset rem et quod habuisset saluum precium ipsius rei, si reddidisset ei in principio placiti || quando ipse petiuit. Si ille cui ego peto rem aliquam de qua habeo dricturam ut petam, tenuit eam tanto tempore ante principium placiti et post placitum quod lucratus est eam per possesionem, non prodest ei aliquid, si non tenuit antea tantum rem illam uel ante placitum uel post quod ipse sit eam lucratus. hoc est dicere: non potest coniungere illam possesionem quam fecit ante placitum cum illa quam fecit post placitum. XXVI. Quod ius est, si aliquis non uult reddere rem de qua est uictus in placito. Postquam ille est conuictus cui aliqua res petitur, iudex debet ei precipere ut reddat rem et fructus secundum hoc quod supra dictum est. set si ipse noluerit eam reddere per preceptum iudicis, iudex faciet eam ei tollere, si ipse eam habet et si res ipsa potest inueniri. si uero iudex non potest inuenire rem, uel si ille qui tenebat eam dimisit possesionem per fraudem, iudex debet precipere reo ut det tantum actori, id est illi qui petit rem, quantum actor uoluerit iurare quod res illa ualebat quam ipse petit, nisi uoluerit iurare ultra mensuram, quia tunc iudex debet mensurare sacramentum. si autem ille qui uictus est de re quam aliquis ei petebat non habet rem nec dimisit possesionem suo malo ingenio, iudex debet eum condempnare tantummodo || in quantum res ualebat, id est in tantum quantum habuit dampnum quia res non est ei reddita. Si res quam aliquis petit est destructa omnino, uel si est peiorata, iudex debet facere emendare dampnum, id est peioramentum rei, si res habet peioramentum culpa illius qui tenet eam et cui res illa est dimandata. uel si res est peiorata per alterius factum, dominus illius rei debet ei dare illam diricturam quam ipse habet contra illum hominem qui fecit illud dampnum in re sua. Illa drictura et illa racio que dicta est de fructibus et de expensis in peticione hereditatis, sicut supra dictum est in alio titulo, illa eadem drictura est de fructibus et de expensis in isto dimandamento, id est quando aliquis petit rem corporalem quam non petit propter hereditatem. certe in hoc dimandamento est magna differencia inter illum qui tenet rem mala fide et illum qui tenet rem bona fide. similiter magna differencia est inter illum qui tenet rem sine aliqua iusta causa, sicuti per toltam, et illum qui tenet eam aliqua iusta causa, ut per comperam uel per cambium uel per donum uel per dotem uel per aliam iustam eausam. hec est differencia. si ille uictus est qui tenet rem bona fide et iusta causa, omnes fructus sunt sui propter laborem quem sustinuit in re uel alius pro eo, preter fructus illos qui sine labore nati sunt || de re, sicuti fenum et pira et poma et castanee et alii fructus similes istis. istos fructus debet reddere, si ipse habet, et si ipse non habet illos, debet illos emendare. set si ipse non habuit titulum, id est iustam occasionem tenendi rem: quamuis tenuisset eam bona fide, tamen debet reddere omnes fructus quos habuit, uel quantum melioratus est, si ipse expendidit eos. set nullus qui tenet rem bona fide e tenetur de fructibus rei, si ipse non habuit aliquid. Ille qui tenet rem bona fide de qua re est placitum, si ipse petit expensam quam ipse fecit in re, et aliquis petit fructus quos ipse habuit, bene potest hoc facere et debet computare fructus pro expensis sicut uenit racionabiliter, quamuis ipse fuisset lucratus rem iusta causa, sicuti per comperam, et quamius sint fructus tales quod non deberet eos reddere si nollet, et postea debebit habere saluas expensas per officium iudicis de hoc quod ipse plus expendit quam fructus ualerent, in tantum quantum res est meliorata. Si ille homo qui tenet rem mala fide, id est se sciente, lucratus est ab eo homine qui non habebat ibi aliquam dricturam: quamuis comparasset eam, tamen debet reddere rem et omnes fructus quos ipse accepit uel alius pro eo. set si ipse non est lucratus eam iusta causa, ut si ipse abstulit eam alicui, et sciebat || quod res erat alterius quando ipse intrauit, bene debebit reddere omnes fructus quos accepit uel quos potuisset accepisse ille qui tunc tenebat eam rem, si non perdidisset eam. Ille homo qui reddet rem de qua fuit missus in placito, si aliquis petit ei fructns rei, bene potest retinere tantum quantum computat pro expensa quam fecit in arando terram et cauando et seminando et in recolligendo fructus et in reponendo uel alio modo utiliter, quouiam non debet aliquis intelligere quod sint fructus nisi qui remanent post quam tracte fuerint expense de fructibus. et hanc dricturam possunt habere omnes homines, siue teneant rem mala fide uel bona fide. Expensa quam facit possesor rei uel est necessaria uol utilis uel uoluptaria, et de omnibus istis est diuersa racio. illa expensa est necessaria, que si facta non fuisset in re, quod res illa esset peiorata, nel omnino esset destructa, sicuti est refacere domum que uolebat cadere. illa expensa est utilis per quam res est meliorata, set quamuis non fuisset facta, res tamen non esset ideo peiorata neque destructa, sicuti est facere fenestram in domo quia grande opus erat, uel sicuti esset plantare uineam uel arborem. illa expensa est uoluptaria quam aliquis facit per delectacionem, ut facere picturam || pulcram in domo. de omnibus expensis est talis drictura et talis racio in isto tractatu, hoc est quando aliquis petit rem aliquam, que racio est ordinata desuper in peticione hereditatis. Quamuis aliquis emisset rem ab eo cuius erat, et quamuis pagasset ei precium, si non dedit ei possesionem, ille idem qui uendidit bene poterit eam uendere postea alii, et si hoc fecerit et prius dederit ei possesionem, ille qui prius habebit possesionem habebit meliorem dricturam in re et poterit eam petere omnibus hominibus, et alius non poterit redire nisi contra illum qui uendidit rem. set si aliquis uendit rem que non sit sua, et ille qui comparauit eam comparauit bona fide et fuit missus in possesione, et ille qui uendidit est factus postea dominus aliquo modo, et ille uenditor uendidit postea eam alii: ille qui prius eam comparauit habebit meliorem racionem, siue eam teneat, siue eam petat, si ipse habuit possesionem prius, quamuis non fuisset uenditor dominus rei quando ei eam uendidit. similiter etiam si aliquis comparauit rem aliquam suo nomine et ad opus suum de alieno auere uel de comuni et possesio fuit ei data uel alii pro eo, ipse bene poterit retinero rem, et ille de cuius auere fuit comparata non poterit eam petere, si non habet singularem racionem, || sicut sunt milites, quia ipsi possunt petere rem que fuit comparata de pecunia sua, quamuis non esset comparata ad opus eorum. Ille homo qui habet rem alicuius non est coactus eam reddere nisi illi homini qui probabit quod res illa sit sua, uel qui habebat ibi aliam iustam racionem. Hoc debemus scire quod quociens aliquis petit rem aliquam et est dubitacio de possesione, id est non est certum quis teneat et quis non, iudex debet prius cognoscere de possesione, ideo ut ipse sciat quis eorum debeat probare et quis non. XXVII. Per quam racionem debet peti res incorporalis. Post quam diximus de rebus corporalibus quomodo et per quam racionem debent peti, modo dicamus per quam racionem debet peti res incorporalis, id est ususfructus et seruitus quam habet unus homo in re alterius, sicuti si ego haberem dricturam eundi per campum tuum ad campum meum. per easdem raciones possunt peti iste dricture per quas possunt peti res supra dicte. Hanc dricturam potest habere unusquisque homo non solum in campo alterius hominis set etiam in domo, sicuti si aliquis habet domum iuxta meam domum et ego habeo dricturam ut atqua de grunda mea cadat super domum suam uel super terram suam, uel habeo talem dric||turam quod possum mittere trabes meas in parietem suum. Istam dricturam possum ego habere multis modis, sicuti si ille homo cuius erat domus illa dimisit michi talem seruitutem uel talem dricturam in testamento suo, uel ego do ei de pecunia mea ut ego possem mittere trabes meas in parietem suum. Istas dricturas quas diximus supra et alias que sunt similes istis apellamus 'seruitutes', ideo quia campus tuus seruit meo, uel meus campus seruit tuo, uel domus tua seruit mee domui. Istas dricturas perdimus multis modis, ut si ego emi illum campum uel illam domum in quibus habebam dricturam. similiter si res sua uel mea perit. similiter si ego stetero per X annos quod non usabo istam dricturam, si ego sum in terra in qua habeo hanc dricturam, uel per XX annos, si ego non sum in tota terra illa, perdo hanc dricturam, quamuis non possim eam acquirere per X annos uel per XX, quoniam nullam seruitutem potest aliquis lucrari per retenimentum temporis, si non usauit seruitutem per tantum tempus quod nullus homo recordetur quod fuisset alio modo nisi ita sicut modo est. quedam seruitus est quam aliquis potest acquirere per X annos uel per XX, sicuti si || ego duco aquam currentem per campum uicini mei in terram meam per X annos presente eo cuius est campus, uel per XX annos, si ipse non est in terra, et ego non feci hoc rescostamente nec per forsam neque per preces quas fecissem illi cuius erat campus. Iste seruitutes quas diximus supra et multe alie possunt peti per illam eandem racionem per quam possunt peti alie res supra dicte. Hec racio que dicta est per quam potest aliquis petere seruitutem non potest perdi ad minus quam per X annos, si ipsi sunt ambo in ea terra et ille qui petit et ille cui petitur, uel per XX annos, si aliquis illorum non est ibi. XXVIII. De seruitute que appellatur usufructus. Post quam diximus comuniter de illis seruitutibus quando campus unius seruit campo alterius, uel quando domus unius seruit domui alterius, modo dicamus de illis seruitutibus quando campus uel domus alterius uel alia res seruit nobis ipsis. hec seruitus apellatur 'ususfructus'. Vsusfructus est drictura usandi et fruendi rem alienam, ita quod res illa remaneat salua. Vsusfructus ita acquiritur sicut alie seruitutes de quibus supra diximus. Quando aliquis acquirit usumfructum, debet dare securitatem quod ipse usabit rem ipsam, sicuti probus homo et || sapiens laudabit, et quod non faciet aliquid propter quod res sit peiorata, et quod reddet rem domino ipsius quando ususfructus erit finitus. XXVIIII. In quibus rebus potest aliquis habere usumfructum. In omnibus rebus mobilibus uel inmobilibus potest ordinari ususfructus, nisi in rebus illis que non possunt seruari si aliquis uult illas usare, sicut sunt uinum et frumentum et uestimentum. set quia in istis rebus proprie non potest esse ususfructus, ordinatum est quod res iste dentur illis qui debent habere usumfructum, et ipsi debent dare securitatem quod reddant precium illarum rerum quando ususfructus finitus erit: sicuti in hoc exemplo. si aliquis in morte sua dimisit michi usumfructum uini uel olei, istud uinum uel oleum debet extimari, et debeo dare securitatem quod reddam precium uel ipsi uel heredi ipsius eo tempore quando ususfructus finitus erit. XXX. Quibus modis finitur ususfructus. Vsusfructus finitur multis modis, sicuti si ille moritur cuius est ususfructus, uel si lucratur rem in quam habet usumfructum a domino cuius erat res. eodem modo finitur ususfructus, si dominus cuius est proprietas lucratur usumfructum. similiter si res moritur, uel si est domus et ipsa cadit, fi||nitur ususfructus. et si usufructuarius stabit in eadem terra per X annos, uel per XX si fuerit in aliena terra, quod non fruet neque usabit rem nec ipse nec alius pro eo, tunc ipse perdit usumfructum. Ille qui habet usumfructum alicuius rei, sicuti est de campo uel de uinea uel de domo uel de pecudibus, debet habere totam utilitatem que inde habetur, nisi sit ancilla, quia nec debet nec potest habere filium ipsius. Quia usufructuarius debet habere utilitatem rei in qua habet usumfructum, drictura est, si moritur una de uitibus, quod debet plantare aliam in loco ipsius, et si moritur ibi arbor una, debet ibi plantare aliam. similiter si habet usumfructum in grege ouium et una moriatur uel plures, debet in loco illarum que moriuntur tot restaurare de illis que nascuntur. idem est, si sunt iumenta uel boues uel alie bestie et aliquis habet in eis usumfructum. Similiter si habet usumfructum in domo, debet preparare cooperturam et facere aliam utilitatem in domo, set non potest peiorare. Vsufructuarius potest uendere et donare et locare et facere uoluntatem suam de drictura quam habet in re, id est de usufruc||tu, tali modo quod non sit dampnum illius cuius est proprietas, quia non debet plus durare ususfructus, si donat eum alii , quam si ipsemet usufructuarius retineret. XXXI. De dampno quod facit unus alii sine racione. Postquam diximus quomodo aliquis potest petere res suas et suas dricturas, nunc dicendum est quomodo aliquis potest petere dampnum quod aliquis facit in re alterius. Ille facit dampnum in rebus nostris propter factum cuius res nostre sunt peiorate et omnes destructe sua culpa, siue culpa fuit ante quam dampnum, siue dampnum ante quam culpa, [siue culpa est in eodem dampno.] sicuti est in hoc exemplo. quidam medicus incisit male seruum meum quem uolebat medicare, et ideo mortuus est quia nesciuit eum bene incidere. similiter si aliquis carricauit se ultra mensuram et ideo cecidit et sic occisit michi sernum meum uel aliud dampnum michi fecit, debet michi omnia emendare. eadem racio est, si superfluum carricauit bestiam quam ducebat et ipsa cecidit et fecit dampnum michi uel alii. eadem racio est, si ducebat eam per heremum locum et ideo cecidit bestia et fecit dampnum alicui homini. in omnibus istis casibus culpa prius est quam dampnum. aliquando culpa est in eodem dampno, sicuti est in eo medico qui sciebat bene incidere hominem || infirmum et sua culpa male incisit seruum meum, et ideo mortuus est. aliquando culpa sequitur dampnum, sicuti est in medico qui bene incisit seruum meum et postquam bene incisit noluit medicare eum, et ideo mortuus est. In omnibus istis supradictis casibus et in aliis similibus debet michi emendare dampnum quod ego habeo, si seruus mortuus est uel peioratus sua culpa. set si dampnum euenit in rebus meis sine culpa illius qui fecit, non debet ernendari: sicuti si aliquis defendendo se ipsum facit dampnum alii, tunc non debet ipse hoc emendare, quia omnes homines habent licenciam defendendi corpus suum. similiter si ipse est miles et currit per illum locum in quo solebant alii milites currere, et in ludo ipse uel equs suus occidit aliquem hominem uel facit ei aliud malum, set non propter uoluntatem militis: non debet aliquid emendare. Prius uidendum est, quis potest petere dampnum per istam racionem, et cui potest peti, et quid potest lucrari uel acaptari per istam accionem. Per hanc actionem potest dominus rei petere dampnum quod sibi factum est in re illi qui fecit sibi dampnum, sicuti illi qui male incisit seruum suum et ideo mortuus est uel peioratus. et illi similiter qui fecit nobis dampnum, si dampnum contigit sua || culpa: sicuti si aliquis precepit seruo meo quod ascenderet super arborem et seruus meus propterea mortuus est uel peioratus, illo debet michi emendare qui precepit ut ascenderet super arborem tantum quantum peioratus est. et si mortuus est, debet michi eum emendare tantum quantum plus ualebat in eo anno in quo mortuus est computatus in ultima die qua mortuus est. Tunc potest peti dampnum ista racione, quando res est mortua uel peiorata, sicuti dictum est de seruo. set si res non est peiorata uel mortua, set alio modo euenit dampnum tua culpa, debes michi emendare: sicuti si tu misisti napum meum de argento in aqua, quamuis non sit peioratus, tamen debes eum michi emendare. eadem racio est, si seruus alienus est ligatus et ego soluo seruum alienum propter pietatem quam de eo habeo et ipse fugit. set si non soluo eum pro pietate quam de eo habeam, set quia uolebam ei facere dampnum , ego teneor ei pro furto, quia seruus quando fugit fecit furtum de se ipso propter consilium quod ego dedi ei. Hac racione potest peti tantum quantum seruus ualebat qui mortuus est sicut diximus, et tantum quantum proficuum ipse haberet, si non esset mortuus: sicut si seruus erat institutus heres et ante quam haberet hereditatem ipse est mortuus, propterea || quia ego perdidi seruum et hereditatem, possum petere hac racione precium serui et hereditatis. set seruus qui mortuus est non debet extimari ab eo cuius erat, set debet apreciari comuniter quantum plus ualuit in eo anno preterito quo mortuus est. set si seruus meus est percussus, et ego culpa mea dimittam illum mori, non possum petere mortem serui, set feritam et quantum peioratus est propter illam feritam. Si aliquis petit dampnum quod sibi factum est ista racione, et alius confitetur, debet ei emendari sicut dictum est. set si alius negat ei in placito et potest ei hoc probari per bonos testes, debet ei hoc emendari in duplum, id est bis tantum quantum fecisset, si fuisset confessus in placito. set si actor non probat hoc nisi per sacramentum, sicuti precepto alterius uel precepto iudicis iurat quod ille de quo facit reclamacionem fecit sibi illud dampnum de quo ipse reclamauit. XXXII. Per istam racionem non potest peti dampnum heredibus defuncti, si placitum non erat inceptum ante quam esset mortuus ille qui fecit dampnum. set heres illius cui dampnum factum est potest ita petere dampnum, sicuti fieret ille cui factum est si uiueret, quia ista peticio non potest perdi usque ad XXX annos, si ille uiuit qui fecit dampnum, uel si fuit missus in placito ante quam esset mortuus. || XXXIII. Que racio est inter illos qui uolunt diuidere hereditatem comunem. Familie erciscunde. Supra dictum est quomodo debet peti hereditas illis qui tenent eam: modo dicamus quomodo debet diuidi inter eos qui sunt heredes. Illud dimandamentum de diuidenda hereditate potest facere unus heredum alii, si ipse uult diuidere hereditatem, licet hoc noflint alii heredes. set si aliquis heredum negat quod ille qui uult diuidere hereditatem non sit heres, id est quod non debet habere partem, prius debet ipse probare quod ipse sit heres. Per hanc peticionem potest aliquis recuperare partem suam de omnibus rebus hereditatis, et de mobilibus et de inmobilibus. similiter partem fructuum qui sunt in hereditate. non solum partem illarum rerum que sunt in hereditate potest petere unus heres alii qui tenet hereditatem, set debet habere partem de omnibus dricturis quas habebat defunctus contra aliquem hominem, et potest petere partem pro qua est heres: sicuti si ille qui est mortuus habebat aliquam dricturam petendi aliquam rem alicui heredum uel aliis hominibus. similiter si aliquis heredum facit aliquod dampnum in rebus comunibus, uel si accepit aliquid de hereditate, sicuti si accepit aliquos fructus, possunt alii heredes illos fructus petere. XXXIIII. De expensis quas facit aliquis de heredibus || in rebus comunibus. Si aliquis ex eis fecit expensas in rebus comunibus, sicuti redemit rem comunem quam defunctus posuit in pignore, uel alio modo fecit expensas, potest petere expensam quam fecit per istam peticionem, nisi illam quam fecit pro sua parte. In hoc iudicio iudex debet prospicere quod diuisio omnium rerum hereditatis sit facta recte. et si est ibi aliqua res que non possit diuidi, sicuti est equs uel liber, iudex debet eam iudicare alicui heredum quod sit sua, et ille qui habebit rem debebit dare aliis heredibus tantum quantum iudex estimabit rem illam. XXXV. Que res non debent diuidi. Quedam res sunt que licet sint in hereditate, tamen non debent diuidi, sicut sunt libri de mala arte, ut de nigromancia, et sicut sunt male medicine : que omnia debent cremari et destrui. XXXVI. Quis debet tenere in custodia testamentum et alias res communes. Alie res sunt que non possunt diuidi, sicuti est testamentum defuncti uel alie cartule de auere uel de pecunia: set iudex debet precipere ut ille heres teneat qui est melioris fidei. et si unus beres non uult credere cartulas alii, iudex debet illas comendare alicui probo homini, uel debet eas reponere in ecclesia. set si heredes non possunt concordare quis eorum teneat, ipsi debent || proicere sortes. Similiter res ille que non fuerunt defuncti ueniunt in diuisione, sicut sunt res quas habebat in pignore uel quas possidebat alio modo bona fide. XXXVII. Si res est euicta de parte unius racionabiliter, alii socii debent ei emendare pro ea parte quam habent. Postquam hec diuisio hereditatis facta est, iudex debet precipere ut unusquisque heredum det securitatem alii quod, si aliqua illarum rerum quas unusquisque habet fuerit euicta alicui illorum racionabiliter, quod alii emendent ei, unusquisque pro ea parte quam habet in hereditate. XXXVIII. Quomodo debet iudex diuidere hereditatem. Hoc debet considerare iudex quod unusquisque habeat talem partem hereditatis sicut defunctus precepit racionabiliter. et si defunctus non dixit quam partem haberent omnes, iudex debet diuidere sicut lex dicit, id est equaliter. Istud dimandamentum potest facere unus heredum alii usque ad XXX annos. XXXVIIII. Que racio est inter illos qui uolunt diuidere aliquam rem comunem. De comuni diuidendo. Hucusque diximus quomodo debet diuidi hereditas comunis: modo dicamus quomodo diuidatur aliqua res comunis. Hec racio de diuidenda re comuni habet locum inter eos qui habent rem comunem uel totam uel partem, uel pro compagnia uel pro alio modo: alio modo, sicuti si || res aliqua comuniter est dimissa duobus hominibus. Istud dimandamentum possunt facere inter se illi qui habent res comunes, mobiles uel inmobiles. Per istud dimandamentum potest petere unusquisque partem illius rei que est comunis. et si aliquis sociorum accepit aliquid de rebus comunibus, sicut sunt fructus et usure, debet reddere alii per istud dimandamentum, nisi tantum quantum est sua pars. similiter si aliquis sociorum fecit aliquod male in re comuni, debet hoc alii emendare. econtra si aliquis sociorum fecit aliquas expensas in re comuni, alius debet ei restaurare. Aliquando contingit quod illi qui habent rem comunem non petunt quod res illa diuidatur, set petunt quod possint facere id quod est eis necessarium: sicuti si duo homines habent parietem comunem, et ipsi petunt quod unusquisque eorum mittat trabem in illo pariete comuni, certe bene possunt hoc petere. similiter si duo homines habent aliquem seruum comunem et seruus lucratur aliquid cum pecunia unius, ille cuius est pecunia potest petere illud quod seruus lucratus est cum pecunia sua. Iudex debet diuidere recte rem inter socios qui firmauerunt se in po||testate sua. et si res talis est quod non possit diuidi, iudex debet illam existimare, id est appreciare, et precium debet diuidere inter socios et rem debet dimittere uni soli. similiter iudex debet precipere quod socii faciant promissionem inter se quod, si res comunis fuerit euicta illi qui eam habuerit, quod alii emendent ei. Istud dimandamentum durat usque ad XXX annos. Heredes quoque sociorum habent istam actionem inter se, si socii non diuiserunt res comunes inter se, quamuis sit societas finita. Eadem racio est, si sunt multe res comunes, sicuti si est una sola res, et si sunt duo socii tantum, uel si sunt plures. XL. Si seruus alicuius facit dampnum. De noxalibus actionibus. Supra dictum est, si aliquis facit dampnum in re alterius, que drictura sit: modo dicamus, si seruus facit dampnum, que drictura sit. Si seruus facit aliquod maleficium uel aliquod dampnum, sicuti est furtum uel rapinam uel aliud malum, dominus illius serui tenetur pro illo dampno, quod emendet sicut si homo liber fecisset, uel quod det seruum illi cui dampnum factum est ut sit suus. hoc uerum est, si seruus est in potestate domini, uel si dominus proiecit eum de domo sua pro inganno, siue si dominus uendidit illum || seruum uel donauit siue fecit eum fugere, quia tunc tantum ualet, sicuti si haberet eum in domo sua. set si dominus perdidit seruum sine suo inganno, non potest aliquis ei petere, nisi hoc fuit culpa a domino. Si seruus facit dampnum uel maleficium precepto domini, uel ita quod dominus sciuit et potuit uetare et non uetauit, dominus tenetur ita, sicuti si ipsemet fecisset. Si seruus factus est liber, illum dimandamentum quod posset fieri contra dominum si dominus eum haberet, potest fieri modo contra seruum qui factus est liber. seruus qui fecit dampnum et modo factus est liber, si petatur quod emendet dampnum, ita debet illud emendare, sicuti si homo liber fecisset. Similiter si aliquis confitetur in placito quod ille seruus qui fecit dampnum sit suus, ita tenetur de illo dampno, sicuti si seruus esset suus. XLI. Quis potest dimandare dampnum quod fecit seruus. Istud dimandamentum possunt facere illi in quorum rebus dampnum factum est, sicuti si seruus alienus percussit uel occisit seruum meum uel fecit aliud dampnum, sicuti si incisit arborem uel occisit bestiam meam uel uulnerauit. Aliquando ille potest petere dampnum cuius non est res illa in qua fuit || factum dampnum, sicuti est ille qui habebat rem pro pignore, uel ille qui tenebat eam bona fide alio modo, uel quia comparauit, uel quia fuit ei donata. XLII. Quantum potest peti per istam racionem. Per istud dimandamentum potest peti dampnum quod aliquis recepit, et istud dampnum debet extimari ita, sicuti si fecisset illud aliquis liber homo. XLIII. De officio iudicis. Iudex debet extimare quod precium dampni sit emendatum illi cui factum est, uel faciat ei reddere seruum: et hoc debet esse in arbitrio domini post quam iudicium datum est, nisi stetit tanto tempore quod non reddidit precium dampni neque reddidit seruum quod iterum aliquis inde mittat eum in placito, quia postquam stetit tanto tempore, erit electio illius qui accepit dampnum, et debet alius dare seruum, quamuis dampnum sit maius quam seruus ualeat. Hec racio durat usque ad XXX annos post dampnum, si seruus tantum uiuit. set si seruus fuit antea mortuus quam dominus missus esset in placito et dominus nullam culpam habuit, ipse liberatus est de dampno quod seruus fecit, nisi dominus ei precepit uel sciuit quando seruus fecit dampnum, uel nisi sic sciuit quod non potuit ei uetare. Eadem racio que dicta est de seruo qui fecit dampnum in re alterius, seruatur de bestia alicuius que fecit dampnum in rebus || alterius. XLIIII. Per quam racionem potest aliquis constringere alium quod monstret rem de qua est placitum, si ipsa est mobilis. Ad exibendum. Aliquando euenit quod res illa que petitur non apparet, siue quia ille cui petitur tenet eam et non uult eam monstrare, siue ille qui tenebat eam dimisit eam suo malo ingenio. ideo racio ordinata est per quam ille qui habet dricturam in re potest petere quod alius ostendat. Hec racio data est pro illis [quorum interest rem ostendi contra illos] qui tenent rem et nolunt eam ostendere et contra illos qui dimittunt rem suo malo ingenio. Per hanc racionem potest peti quod ille qui tenet rem ostendat eam ita bonam sicuti fuit quando placitum fuit inceptum, et insuper tenetur emendare dampnum de hoc quod res peiorata est sua culpa. similiter potest aliquis petere fructus illius rei et utilitates omnes quas haberet ille qui petit eam, si res fuisset reddita ei quando placitum fuit inceptum. Hec racio solummodo data est de rebus mobilibus et durat usque ad triginta annos. Explicit liber tercius. Incipit liber quartus.