Explicit liber I. Incipit II.
I. De edendo.
Postquam de placitis dicturi sumus quomodo debeant definiri in iudicio, prius dicamus de illis rebus que debent fieri ante quam aliquis uocet aliquem in iudicio. Priusquam aliquis appellet aliquem ad placitum, debet ei predicere per XX dies ante, et dicat ei qua actione uult eum uocare ad causam. et post quam reus, id est ille de quo debet esse reclamatio, audierit hoc, accipiat consilium infra XX dies, si uelit ei facere id quod actor petit sine omni placito. si non putauerit quod aliquid debeat ei facere sine placito, preparet se et respondeat ei. et si ille qui ducit aliquem ad placitum habet cartulam uel aliquid aliud quod prosit reo, debet hoc ei ostendere: sicut esset, si ac||tor habet cartulam quomodo fuerit de pecunia pagatus, si ipse non uult recognoscere pagamentum. et actor non debet petere raciones et cartulas a reo, nisi quando aliquod ueri simile apparet ex parte actoris: sicuti est, si ego dico: 'Tu, Geralde, debes michi X sol', et tu diceres quod fecissem tecum pactum quod tibi non peterem, et ego respondeo: 'Verum est quod dicis, set item fecisti mecum pactum quod tu michi redderes et quod ego possem petere', et quero cartulam a te que facta fuit de hoc pacto. Item aliud placitum est, quando iudex debet precipere, ut reus portet cartulas quas habet actori. causa est talis. quidam homo comendauit uel prestauit pecuniam alii, et ambo fecerunt inde cartulas, et ille qui comendauit pecuniam perdidit cartulas suas que erant in domo et ipsa est combusta, id est arsa, uel perdidit alia iusta causa: iudex debet precipere, ut reus ostendat cartulas quas habet.
II. De in ias uocando.
Ex quo dictum est quomodo actor debet predicere reo qua racione uult eum conuenire in placito, amodo si non uult ei reus satisfacere, potest actor eum uocare ad placitum. Vnusquisque homo potest uocare alium in placitum preterquam ille persone que nominatim excipiuntur: sicuti filius non potest uocare patrem in causa, quia est in sua potestate. hoc autem ideo, quia nec potest esse placitum inter duas personas ita quod una illarum sit in potestate alterius. set si filius exiuit de potestate sui patris, potest hoc || facere cum precepto potestatis. et potestas debet ei consentire, nisi talis sit causa quod pater sit inde diffamatus, si fuerit datum iudicium contra eum, uel si pater redimeret se, sicut de furto et de rapina et de iniuria et de multis aliis de quibus lex dicit. Eodem modo libertus non potest uocare patronum suum in iudicio, id est ille qui fuit seruus et factus est liber non potest uocare illum qui fecerit eum liberum, sine precepto potestatis. et in illis causis in quibus non potest filius uocare patrem, in illis eisdem libertus non potest uocare patronum. Si uero filius uocabit patrem uel matrem, uel libertus uocabit patronum suum uel uxorem eius uel filios eius, nisi eo modo quo diximus supra, debet sustinere penam L aureorum, id est de L bisantis. si autem non tantum habuerit, potestas accipiet uindictam de sua persona.
III. De pactis.
Multociens contingit quod ille qui uocatur in placito facit conuentionem seu pactum cum illo qui uocat eum de hoc quod querit ei, uel pro amore aut pro pecunia quam ei donat, et ideo dicamus modo de conuencionibus. Conuencio est quando duo homines promittunt se daturos uel facturos aliquid unus alii. et debent facere id de quo iudices intromitterent se ad iudicandum. Fides quam unus promittit alii uult quod illud quod unus promittit alii seruetur: naturalis namque racio requirit ut omnes homines uius mundi dicant sibi ueritatem. Nunc uideamus, que conuenciones debent seruari, et quo non. Prius dicamus quod pacta que sunt contra || leges non debent seruari, sicuti si conueni tecum ut faciam furtum aut rapinam uel aliam turpem causam, uel contra bonam consuetudinem, ut si conuencionem feci tibi quod facerem te heredem meum. conuencio que est facta per uim non debet teneri, sicut si ego promitto alii aliquam pecuniam, quia facit michi uim cum lancea uel cum spata seu cum aliis armia, sicut illa conuencio non debet seruari que facta est per timorem. In conuencionibus debet considerari racio facti et racio iuris. factum est id quod unus promittit et alius confidit in eo. hoc autem contingit tacite uel expressim. quando namque contingit quod conuencio facta est tacite de qua non fuit facta mencio: sicuti tres homines debent C sol uni homini. ille unus potest petere C ab uno quoque illorum trium: set post quam recepit terciam partem ab uno et non plus, intelligitur tacite pactus quod non petat C ab uno quoque aliorum, set tantum terciam partem, et sic erunt omnes liberati. In placitis debet considerari persona ipsa prius que promittit aliquid, postea res que promittitur, tercio loco persona et res simul. Persona ergo sit talis que sciat consentire et habeat potestatem de rebus suis. et si est minor XIIII annis, uel XII si est femina, uel si est furiosus, non ualet illa conuencio quam ipsi faciunt, quia non habent potestatem suarum rerum. et multe alie persone sunt que non possunt facere conuenciones. Res debet || considerari, hoc est ipsa conuencio, sicuti cum aliquis promittit C sol ad faciendam domum. set si aliquis promittit aliquid contra leges, sicut facere furtum uel rapinam uel iniuriam, non ualet conuencio. similiter si quis facit conuencionem cum alio ut non mittat eum in placito, si faciet sibi furtum uel dampnum uel uim, illud non ualet. set post quam furtum factum est uel dampnum, potest inde fieri conuenciu. insuper dicimus quod conuencio debet esse talis quod bona fides debet esse ex utraque parte. Persona que promittit et res que promittitur inspicienda est, id est ipsum factum: sicuti si conuenio ut faciam tibi domum, debeo promittere quod egomet faciam. similiter tu qui hoc petis debes hoc petere tu ipse et ad opus tuum, quia nullus homo potest promittere pro alio: sicuti si ego conuenio 'talis homo faciet tibi domum', hoc non ualet, nec potest aliquis recipere conuencionem pro alio nisi pro suo proficuo, uel nisi hoc faciat suo precepto, preter filium qui pro patre potest hoc facere, et seruus pro domino. eadem racio est in tutore et in curatore. Set illud scire debemus quia ille qui facit conclamacionem ad iudicem de conuencione probare illam debet. Alie conuenciones sunt que uocantur transactiones. hee sunt que fiunt in placito uel sine placito, quando iu||dicium debet inde dari et aliquis facit amicabiliter finem pro pecunia.
IV. De transactione.
Ille conuenciones debent custodiri sicut alie, et bona fides debet esse ex utraque parte, et alie raciones debent considerari que debent seruari in aliis locis. Si aliquis ducit aliquem ad placitum et petat ei aliquid, et ille cui ipse petit promittat ei aliquid ideo ut faciat ei ipse finem et amodo non mittat eum in placito pro illa re, illud quod ei promittitur debet ei dari, quamuis ipse qui petit non habeat bonam racionem si tamen putet se habere bonam racionem. set si ipso scit se non habere bonam racionem non ualet transactio, id est finis et conuencio que facta est, et illud quod fuit promissum non potest peti. et si idcirco aliquid donatum est, ille qui donauit potest id petere illi cui donauit et heredi eius. set unum sciendum est quod, si conuencio facta est super placito de quo deberet aliquis mori si iudicatum esset contra eum, illa conuencio ualet, nisi sit facta de adulterio: nam tunc numquam ualet conuencio, et omnes possunt illum accusare qui talem conuencionem fecit de adulterio, quamuis finis ideo sit factus. Si Petrus facit finem Iohanni, et Iohannes promittit ei pecuniam et non uult illam pagare, Petrus non potest eam petere sola conuencione, nisi summa promissio facta sit: set potest redire ad primam racionem quam habebat, et || Iohannes cogetur ei respondere, uel dabit illud quod promisit ei pro fine. Illud tamen sciendum est quod Petrus qui fecit finem pro aliqua reclamacione et conuencionem Iohanni, debet illam seruare, si Iohannes dedit ei quod promisit uel paratus est dare. set si Iohannes cui facta est finis et conuencio uult illam destruere, potest repetere illud quod dedit pro fine si uult, uel potest se deffendere pro fine: hoc est in suo arbitrio. uel potest petere penam, si fuit sibi promissa, et insuper potest se deffendere pro fine, si hoc fuit dictum in conuencione.
V. Qui homines possunt placitari pro alio et qui non. De postulando.
Modo dicamus de iudice et de aliis personis que debent esse in placitis. In iudicio debent esse tres persone: iudex, id est ille qui dat sentenciam, actor, id est ille qui petit aliquid, et reus, id est ille cui aliquid petitur. et adhuc alie persone, sicut sunt aduocati. aduocati sunt qui defendunt causam ex utraque parte, id est gramatici. Multi homines sunt qui non possunt postulare pro alio, id est non possunt placitare nec pro se nec pro alio, sicut sunt minores XXV annis et surdi : isti nec pro se nec pro alio possunt placitare. alii sunt qui non possunt placitari nisi pro se et pro certis personis, sicut sunt infames. infames illi dicuntur qui sunt uicti coram iudice in placito de furto uel de rapina uel de iniuria, et illi qui ideo dederunt pecuniam ut non ducerentur ad placitum, quoniam hoc fecerunt pro mala consciencia quia se sciebant culpabiles. isti possunt placitari pro se et pro filiis et pro patribus suis, et si sunt liberti, pro patronis, et si fuerint tutores uel curatores, pro eis quorum sunt || tutores uel curatores. alii sunt qui non possunt placitari nisi pro se, sicut sunt ceci et femine, excepto eo quod si mulier habet patrem potest placitari pro eo, si est infirmus uel si non est qui placitet pro eo. Illud quod aduocati dicent in placito uidentibus et audientibus illis quorum sunt placita ita debet haberi et teneri, sicut si dixissent hii quorum sunt placita. et si in aliquo aduocati errauerint, infra tres dies possunt emendare, et illi quorum est causa similiter.
VI. De procuratoribus.
Post quam diximus de aduocatis qui sunt in placitis pro aliis personis, modo dicamus de aliis personis qui similiter solent placitari pro aliis. set illi dicuntur aduocati, isti uero procuratores. Procurator est qui precepto meo administrat mea negocia, siue quod placitetur pro me, siue quod deffendat me in placito, siue etiam faciat alia negocia, ut si faciat michi domum uel uineam uel petat pecuniam debitori meo, et hec omnia faciat meo precepto. Ad hoc ut aliquis possit esse procurator meus multa sunt necessaria. prius est quod debet habere preceptum illius qui est dominus rei. secundo quod debet considerari si est talis persona que possit facere placitum pro alio, nec debet esse minor XXV annis nec debet esse femina nec seruus neque accusatus de aliquo crimine : et si fuerit accusatus, prius debet se purgare ab eo crimine. Similiter ille qui facit procuratorem non debet esse talis persona que non habeat || administracionem suarum rerum, sicuti est si non est in potestate alicuius et bene habeat sensum suum et memoriam, quia ille qui est furiosus et ille qui est prodigus, id est deuastator suarum rerum, et minor XXV annis: isti homines non possunt ordinare sibi procuratores sine consilio tutorum et curatorum in quorum bailia sunt. set consilio illorum bene possunt hoc facere. Similiter tutor uel curator non potest ordinare aliquem procuratorem in rebus illorum quos habent in sua potestate, quamuis sint ipsi in loco dominorum in rebus minorum: set ambo simul possunt hoc facere. si tutor uel curator habent iustam causam quare non administrauerunt, possunt ire ad potestatem, et ipsa dabit actorem eis qui faciet illud quod tutor uel curator faceret. set omnia que actor faciet in rebus minorum uel in placito uel sine placito debent teneri et custodiri, sicut si tutor uel curator facerent qui fecerunt eum ordinare. set unum sciendum est quod, si tutor uel curator inceperunt placitum minoris, bene possunt ordinare procuratorem in placito illo. eadem racio est in procuratore qui facit placitum pro alio homine. Supra diximus quomodo debet ordinari procurator: nunc dicamus in quibus causis debet ordinari. certe necesse est ut sit pecuniaria, id est ut sit de possesione uel de pecunia, quia in criminali causa non potest unus placitari pro alio, si non est causa talis persone que non debet hoc facere pro se ideo quia magne digni||tatis est, sicuti si fuerit illustris, id est prefectus uel pretor, uel spectabilis persona, id est proconsul uel comes palatinus. certe isti non possunt placitari nec pro se nec pro aliis, set debent precipere aliis ut ipsi faciant placitum pro eis. et si talis persona facit contra hoc quod dictum est desuper, amittit racionem suam, et iudex debet sustinere penam XX librarum auri. Set hoc scire debemus quod, si aliquis uult placitari pro alio, debet audiri, si certum est quod hoc faciat precepto domini. set si de hoc dubitatur debet hoc ipse probare a principio quod ei preceptum sit, uel debet ipse promittere per stipulationem et dare bonam securitatem quia illud quod de placito illo iudicatum erit dominus firmum habebit et omnes ad quos pertinet causa illa. set si hoc non uult facere ante quam placitum incipiatur, non debet audiri. eodem modo non debet ille audiri de quo certum est quod uult facere placitum sine precepto illius cuius dirictura est. Hec omnia que scripta sunt in hoc paragrafo uera sunt de procuratoribus qui dati sunt ad agendum id est ad aliquid alicui petendum, nisi sit tutor illius pro quo aliquid petit. set deffendere possunt omnes homines alios in placitis, quamuis non habeant preceptum illorum pro quibus respondent, si tamen ipsi dederunt bonam firmanciam quod persoluant id quod iudicatum erit, quoniam alio modo nullus est audiendus qui alium deffendat in placito. Set hoc unum est manifestum quod pater pro filiio potest placitari et filius pro patre, si est maior XXV annis, quamuis non habeat preceptum, nisi sit apertum || uel nisi sit probatum quod filius uelit placitari contra uoluntatem patris uel pater contra uoluntatem filii, quia tunc nullus debet audiri qui contra uoluntatem eius cuius est ius uult placitari. quamuis pater pro filio et filius pro patre sine omni precepto possint placitari, debent tamen dare predictam securitatem. totum illud quod dictum est de patre et filio, intelligendum est de socero et genero et de fratribus et de liberto pro patrono et uiro pro uxore. Similiter omnes qui uolunt facere placitum pro alio, si est actor, debet dare firmanciam, si petatur ei illud, quod ipse debet respondere et defendere in arbitrio boni uiri illum pro quo ipse petit, et quod ille pro quo uult placitari habebit firmum illud quod ipse faciet. set si ipse non uult facere securitatem, non habebit aliam penam nisi quia non audietur. et hoc est uerum ante quam placitum sit inceptum, quia post quam fuerit inceptum, non potest cogi ut det securitatem et bene debet audiri. Ille qui uult alium defendere in placito debet dare securitatem et debet promittere iudicatum solui, id est persoluere illud quod iudex iudicabit. Ille qui recipit iudicium pro alio illud debet finire sicut preceptum est ei, uel debet renunciare illud quod est ei mandatum cicius quam potest, id est quod non faciet aliquid de hoc quod est ei mandatum. et hoc tam cito debet dicere, ut ille qui mandauit possit facere per se uel per alium hoc quod ei mandauerat. si uero ille non fecerat sicut diximus, totum dampnum quod inde habuerit debet ei emendare: sicuti in hoc exemplo. Ianuenses || portauerant multas ficus ita quod possem habere sextarium pro XII d, et ego mandaui tibi ut emeres C modios, et tu promisisti te facturum et nichil fecisti, et quia confidi in te, putaui ut michi emeres et non emisti, et ego modo non possum habere pro XX d: omne dampnum quod habeo debes michi emendare, quia hoc habeo tua culpa. et hoc totum uerum est, si non habuisti iustam occasionem quare non posses facere, sicuti si non fuisti infirmus ita quod non posses emere: nam tunc nullum dampnum deberes sustinere. Quicumque recipit mandatum ut pro me faciat placitum cum alio, post quam lis est contestata cogitur finire causam, nisi sit iusta causa quare non uelit hoc facere, sicuti si postea factus sum inimicus suus mortalis, uel alia iusta racione. similiter est ex parte mea qui precepi, quod non possum ei contradicere ut non finiat placitum si uult hoc facere, nisi habeam iustam racionem quare ego contradicam ei ut non finiat causam. Ille qui recipit mandatum ut faciat placitum pro alio non debet facere huiusmodi conuencionem ut ipse habeat partem placiti ideo ut eum adiuuet. et si hoc fecerit, non cogitur ei seruare uiusmodi conuencionem, quia contra bonos mores est, et si facit ibi expensas, non potest ei repetere, quia non ualet illa conuencio. Vnum sciendum est quia procurator, id est ille qui suscipit mandatum uel ad faciendum placitum uel aliud, sicut ad uendendum aliquid, non debet plus facere quam sit ei mandatum, et si fecerit contra non ualebit: sicuti si ego || mandaui uobis ut uenderetis michi equm pro C sol et non pro minori precio: si uos uendideritis pro minori precio et ego nollem uendicionem, possum illam destruere et repetere rem ubi inueniam, ideo quia non fecistis quod ego mandaui uobis. Eadem racio est, si ego mandaui uobis ut peteretis pecuniam a debitore meo et, si ipse non redderet, ut uocaretis eum ad iudicium: si uos non fecistis sicut ego mandaui set aliud, quicquid aliud factum est non ualet, quin ego possim petere raciones meas sicut prius, si ego non habeo illud firmum. Si meus procurator uendidit aliquid quod ego tenebam pro meo et ille qui comparauit perdit eam coram potestate, et ego et procurator meus sumus obligati ad emendandum rem illam: set si ego emendauero rem illam, non tenebitur meus procurator. eodem modo, si meus procurator emendauerit ei, non poterit michi aliquid petere: set procuratori teneor ego ad emendandum dampnum quod inde habuit racionabiliter.
VII. Vt diuites homines non prestent patrocinium minoribus in placito. Ne liceat patrocinia potencioribus litiguantibus prestare.
Nullus potens homo recipiat in se placitum pro alio, id est non recipiat ad faciendum placitum pro alio ita quod sit eius aduocatus uel procurator. nec pro pecunia hoc faciat que ei data sit uel promissa nec pro amicicia. et ille qui contra hoc fecerit non debet audiri pro placito illo, alius uero pro quo placitare inceperit || perdit racionem quam habebat. Nullus qui uocetur ad placitum debet dicere rem quam possidet esse alicuius potentis, nec debet scribere nomen illius potentis in terra sua uel in alia re, nec debet ferre cartam in placito que dicat rem suam esse alicuius potentis, et hoc ideo ut plus possit esse securus. et quicumque contra hoc fecerit amittit rem suam et omnem diricturam quam ipse habebat in ea, nec poterit amodo recuperare racionem suam, quamuis uelit penitere de hoc quod male fecerat. Nullus homo mittat signum in re illa quam aliquis tenet uel iuste uel iniuste, id est non debet mittere giffam. et si hoc fecerit, ille qui rem possidet potest inde auferre, quamuis ipse non habeat preceptum potestatis.
VIII. De illis qui faciunt nostra negocia sine nostro precepto.
Post quam dictum est de personis illis que mandamento nostro faciunt nostra negocia, id est de procuratoribus, nunc dicamus de illis personis que sine mandamento gerunt nostra negocia. De hac gestione due sunt actiones inuente : una est directa, alia contraria. directa quippe ea dicitur que competit illi cuius negocium gestum est, contraria autem ea uocatur que competit illi qui gessit sine precepto. nam racio est ut ego habeam contra illum actionem qui gessit negocium meum sine precepto meo. si ipse facit aliquid quod sit dampnum meum mala fide uel sua propria culpa, debet michi emendare dampnum quod accepi, simili modo sicuti ego precepissem ei. eodem modo, si ipse inde habuit || dampnum, uel si fecit aliquas expensas, racio est ut habeat actionem, id est peticionem, per quam possit hoc repetere , sicuti si ego precepissem ei. In hac gestione debet considerari factum et ius. factum id est ipsa gestio alicuius negocii et quando sit factum: sicuti si tu edificares domum in terra mea, quamuis hoc facias precepto alterius et ideo quia cogitabas terram esse alterius, tamen statim ex quo facta est mea est. tale negocium est quod non statim est meum post quam factum est, donec ego habeam illud firmum, id est nisi prius laudem illud: sicuti si aliquis petit nomine meo pecuniam a debitore meo sine meo precepto. eadem racio est, si putabat quod esset meus debitor et non erat. si ipse petit meo nomine: quia aliter negocium non esset meum, si ego non habeo illud firmum, possum repetere debitum a debitore meo. set si ego habuero illud firmum non possum petere postea debitori meo, set illi cui ipse pagauit nomine meo. eadem racio est, si aliquis uendit aliquid meum sine meo precepto, quia in hoc casu si ego habeo firmam uendicionem, possum repetere precium ab eo cui uendidit, set rem non possum repetere alicui homini. set si ego non habeo firmam uendicionem, rem possum petere illi qui ipsam tenet et non alii. Prius debet considerari persona, et postea res, et postmodum persona et res simul, sicut diximus de procuratoribus. Persona debet esse talis que possit pacisci, id est facere pactum uel || conuencionem, et que possit se obligare, id est quod teneatur de hoc quod facit. aliter non ualet nec tenetur nisi quantum uersum est in proficuo suo: sicuti est pupillus. quod si ipse gessit negocium alienum, uel alius gessit negocium suum, ipse non tenetur ad emendandum dampnum quod euenit sua culpa, nisi in quantum melior factus est, item de hoc quod aliquis expendit pro pupillo non tenetur, nisi quantum uersum est in suum proficuum. et hoc ius contingit pro persona que non potest facere dampnum suum nec potest se obligare alii. Aliquando contingit quod aliquis facit negocium meum non meo amore set alterius, et tamen teneor ei ad redendum id quod pro me expendit. et hoc contingit tunc cum negocium est meum ipso gestu, id est ipso suo facto: sicut in hoc exemplo. quidam homo mortuus erat et hereditas ipsius ad me pertinebat ab intestato, et uos hedificastis domum in terra illius hereditatis bona fide, hoc est quia putastis quod terra esset illius hominis amore e cuius edificastis. similiter si uos persoluistis creditori meo id quod ei debebam, potestis illud michi petere, quamuis ego non preceperim uobis nec sciuerim, solummodo ego non uetassem uobis. Contra aliquando euenit quod negocium non est meum tuo facto set potest esse meum si ego uoluero: sicuti in hoc exemplo. quidam homo debebat michi pecuniam et tu quesiuisti ex parte mea et ipse persoluit, et quando ego hoc sciui, habui illud firmum: || certe ita liberatus est ipse a me de hoc quod michi debebat, sicuti si ego precepissem ei ut tibi redderet et ut tu quereres ei et tu teneris ad redendum pecuniam michi, tanquam si tu quesisses ei meo precepto. set si ego non habui hoc firmum quando sciui, nec tu teneris michi ad redendum pecuniam, nec ipse debitor liberatus est a me. similis racio est, si tu petas pecuniam ab eo qui putat se debitorem meum esse set non est, quia si firmum habeo post quam id sciero, tu teneris michi ad redendam pecuniam illam, et ego teneor illi. Quicumque gerit negocium meum sponte, id est propria sua uoluntate sicut diximus supra, uel quia credit se teneri ad faciendum, sicuti ille qui credit se tutorem esse uel curatorem et nullo modo est, uel si est non est racionabiliter, debet reddere racionem sue aministracionis, ac si esset iure tutor uel curator. Ille qui facit negocium meum tenetur michi et heres eius. similiter ego teneor ei et heres meus. certe totum quod ipse habet de negocio illo debet michi reddere, nisi habeat racionem quare ipse uelit retinere, sicuti si ego sum debitor illius. similiter si ipse aministrauit dolo suo uel sua negligencia, id est quod ipse non habuit illam curam quam habere debuit, uel sua culpa, quia nesciuit bene amministrare, ipse debet emendare totum dampnum quod inde habuero, et si tardat reddere quod michi debet, potes||tas loci debet ei precipere ut reddat michi debitum et insuper usuras secundum consuetudinem loci, dum tamen illa consuetudo non sit contra fidem. similiter ego teneor ei ut reddam quicquid expendit de suo in negocio meo, et si tardauero ei reddere, debeo persoluere ei usuras. set hoc uerum est, si fuerit talis persona que consueuit accipere usuras de pecunia sua, uel si accepit pecuniam mutuo sub usuris pro meo negocio faciendo: tunc debeo ei reddere usuras, quamuis non sim in mora, licet non sit ipse talis persona que consueuerit accipere usuras. Si aliquis incipit meum negocium gerere utiliter, ego teneor illi coram potestate habere firmum id quod fecerit et reddere ei quod expendiderit utiliter et cum mensura, quamuis non habeam negocium firmum: sicuti in hoc exemplo. uos incepistis edificare domum in terra mea sine precepto meo, quia multum necessaria erat et utilis, et si foret finita, multum prodesset michi, set ante quam foret expleta, cecidit aliquo tonitruo uel alio modo, uel ipsa combusta est sine tua culpa. eadem racio est, si ego habebam seruum utilem michi et ipse infirmus erat, et tu incepisti illum mederi, set ante quam liberatus esset mortuus est. consimilis racio est, si emisti michi aliquid quod erat michi multum utile et id periit. in omnibus istis casibus et in omnibus similibus debeo tibi reddere expensam quam fecisti, quamuis non sim melioratus tuo facto. || uerumptamen hoc uerum est, si non est persona priuilegiata, sicuti pupillus, quia pupillus non tenetur, nisi quantum melior factus est. Set si utiliter non est inceptum negocium meum, sicuti si emit michi id quod non erat michi necessarium, non teneor ut reddam ei expensam, quamuis hoc fecit meo amore, nisi in quantum melioratus sum. set si ego habui ratum, quamuis non esset incoatum utiliter, teneor tamen ei pro expensis quas mensurate fecit. Set si tu fecisti expensas uoluptarias et non utiles, sicuti sunt picture quas fecisti in domo, certe nichil poteris michi querere, quamuis boc fecisses meo amore, quia domus illa non est michi utilis. hoc est uerum, si tu fecisti sine meo precepto: set si hoc fecisti precepto meo, tunc teneor tibi. sin autem precepto meo non fecisti et ego nolo reddere tibi expensas, poteris accipere picturam quam fecisti, ita tamen quod domus non minus ualeat quam ante: aliter non potes accipere. set si tu uelis accipere, non poteris illud facere, si ego uolo tantum tibi dare quantum ualeret postquam separata esset. et hoc est ius, quia nulli homini concedendum est male operari. Multociens contingit quod ille qui facit negocium meum est talis persona que non potest querere expensas quas fecit, sicuti pater et mater qui nutriunt infantes suos. uel si mater post mortem mariti petit tutorem uel curatorem filiis suis qui sunt parui et propter ea facit expensas, non potest petere. consimilis racio est, si libertus nutrit patro||num suum uel filios patroni, uel si priuignus nutrit filiastros suos, uel si ponit eum ad discendum aliquod opus, nisi possit ostendere aperte quod ita fecisset expensas quod uellet eas repetere. Quicumque gesserit negocium meum contra uoluntatem meam postquam prohibuero uel prohibere fecero ei, non potest repetere id quod expendit. Hec peticio durat usque ad XXX annos.
VIIII. De illis rebus que sunt facte per uim uel propter timorem. De his que ui metusue causa gesta sunt.
Supra dictum est de negociis illis que cogor habere firma, licet non sint facta meo precepto. nunc dicamus de negociis illis que egomet facio nec cogor habere firma, set possum illa destruere: sicuti si aliquis fecit michi timorem uel uim, ut uenderem ei aliquid uel donarem uel promitterem uel alii homini, uel facerem finem alicuius cause uel alicuius possesionis, uel quod faciam sibi aliquid: hec omnia nichil ualebunt. et si sum in possesione illius rei quam sibi promisi, non teneor ad dandum ei, immo tenetur ipse michi ut finem faciat illius rei quam sibi promisi, post quam potestas ei precipiet ut faciat finem, similiter ut reddat michi, si quid sibi dedi, id est illud de quo misi eum in possesione, licet ipse nunc habet uel non. si hoc non uult facere, potestas debet eum condempnare in quadruplum illius rei quam sibi dedi uel promisi, et insuper debet emendare totum dampnum quod ego habeo in quadruplum. Hec actio non durat ultra annum || utilem ex quo timor uel uis facta est, si ego habeam copiam iudicis, id est si habeam potestatem cui possem reclamare. set transacto anno non habebit aliud dampnum, nisi quia debebit reddere rem et emendare dampnum quod ego habeo. et ego debeo ei iure reddere id quod michi dedit pro negocio illo, quia nec ego nec ille debemus habere proficuum pro illo timore nec pro illa ui. et hec actio durat usque ad XXX annos. Item ille qui uult petere id quod dedit pro ui facta sibi non potest aliquid dicere post quam habuit ratum, id est firmum, et post quam laudauit uim illatam sibi, si non fuit timor illatus uel uis tunc, scilicet quando habuit ratum. tunc enim intelligor ratum habere, si id quod promisi per timorem factum michi uel per uim, mea propria uoluntate persolui, id est sine aliquo timore. Dictum est supra quomodo teneatur ille qui facit uim alii. nunc dicimus quia heres eius numquam tenetur michi de ui illa nisi in quantum ipse melioratus est ea ora quando uocabo eum ad placitum et placitum erit inceptum. Si aliquis detinet rem meam que michi ablata est per uim uel per timorem, uel quam perdidi dolo suo et malo ingenio, possum eam iure ei repetere, quamuis eam emerit ipse bona fide uel alio modo sit eam lucratus, nisi eam tenuerit tanto tempore quod possit eam deffendere. Id quod dictum est desuper de timore et de ui ita debet intelligi, || si ego cui timor factus est habui timorem mortis uel sustinui cruciatum corporis, id est quod eram missus in martirio, et ideo promisi aliquid uel uendidi uel donaui, si hoc quod ego uendidi uel donaui uel promisi uel quod feci illa ui uel illo timore, hoc faceret aliquis probus. similiter uis debet esse quod non possim me deffendere. alio modo non possum ei petere id quod ei tradidi, id est illud unde reuestiui eum, quamuis ego adhuc sim in possesione quod ego me possem defendere. Set aliquando contingit quod ego possum requirere id quod tradidi, quamuis non fuerit facta uis nec talis timor sicut dictum est supra: sicut in hoc exemplo. uos habetis aliquod officium populare, id est estis consul uel castaldio uel uicecomes uel episcopus, et occasione illius officii intulistis michi timorem non adeo magnum ut dictum est supra, set instabatis michi sic fortiter quod timore uestri officii motus uobis uendidi rem meam: certe in hoc casu debetis michi reddere hoc quod uobis uendidi, scilicet rem meam, nec debeo uobis reddere precium quod dedistis.
X. De fraude et de dolo quod fecit unus alii.
Modo dicamus de dolo, id est de fraude et inganno quod unus facit alii. Si aliquis homo subtili ingenio decepit me et idcirco ego habeo dampnum, debet considerari, si aliquis contractus, id est si aliquod negocium factum est inter me et eum, et si in illo contractu || decipit me, sicuti in emptione uel uendicione uel cambio uel locatione uel promissione dotis uel in alio contractu bone fidei. cum deceptus fuero in aliquo istorum contractuum malo ingenio alicuius, uel erit deceptus malo ingenio meo, totus debet destrui contractus ille, si ille uoluerit cui fraus et machinatio facta est. ideoque si ego uendidi tibi aliquid quia malum ingenium adibuisti, considerari debet, si uendidissem prius eandem rem tibi uel non, quia tunc cum uolebam eam uendere et tu fecisti michi fraudem ideoque uendidi eam minus quam facerem, totum id debes michi emendare quod minus uendidi, quia decepisti me. set si ego nolebam uendere et uestro malo ingenio quod michi fecistis uobis uendidi, uendicio debet destrui si ego uolo, quamuis dedisses michi tantum quantum res ualebat. Has raciones non perdam usque ad XXX annos. Set si dolus factus est in tali negocio quod non habeat nomen contractus, non possum aliquid dicere de dampno illo quod propter tuum dolum habui, nisi sit plus de duobus bizantis: sicuti in hoc exemplo. quidam frater meus moriens condidit testamentum et fecit me suum heredem et substituit michi uxorem suam sic dicens: 'Frater esto heres meus, et si heres meus non eris, uxor mea || sit michi heres'. post mortem mei fratris uxor ipsius dolo suo circumuenit me ut non acciperem dampnosam hereditatem, id est talem in qua plus haberem dampnum quam proficuum, et ego consilio suo refutaui hereditatem, et ipsa accepit hereditatem et tenuit. eadem racio est, si ego uestro consilio mutuaui peccuniam alicui pauperi quem uos sciebatis pauperem et ego nesciebam, et hoc fecistis idcirco ut deciperetis me. in istis duobus exemplis et in multis aliis debetis michi emendare dampnum quod habeo uestro dolo, si est ultra duos bizantos: set si est minus, non possum uos cogere hac racione. set hoc uerum est, si dolus factus est per se, non in aliquo negocio sicut dictum est supra. hoc autem idcirco ordinatum est, quia uile esset et turpe quod aliquis uocetur ad placitum pro inganno et ut sit infamis, si sentencia sit lata in eum, uel si ipse daret pecuniam ut reciperet inde finem. ideoque habemus quia, si ille qui deceptus est steterit per duos annos quod non reclamauerit sicut lex dicit post quam dolus factus est, nichil postea potest petere, nisi quantum melioratus est alius. hoc est uerum, licet ipse non sit in terra, uel si ignorauit. Quedam autem persone sunt que non possunt conqueri de dolo, sicut libertus contra patronum et filius contra patrem et || uilis persona contra illam que est magne auctoritatis. set si uolunt tacere de inganno et non faciunt inde ullam mencionem, set uolunt querere dampnum quod dolo factum est, usque ad annos XXX possunt hoc facore. Ille qui decipit me est coactus, donec XXX anni sint transacti, emendare dampnum quod michi fraude sua fecit et quantum melioratus est dolo suo, quoniam magna iniquitas esset, si aliquis melioraretur suo malo ingenio et dampnum michi illatum non possem petere. duobus annis transactis nulla mencio facienda est doli, set tantum petam dampnum quod accepi suo facto. et hoc uerum est in omnibus hominibus. De dampno quod accepi uestro dolo possum conqueri tam ego quam heres meus contra te, set non contra tuum heredem, nisi in quantum de hoc peruenit ad eum post mortem tuam.
XI. Quomodo minores XXV annis restituantur, si sustinuerunt aliquod dampnum.
Qui minor est XXV annis habet multa priuilegia, quia in omnibus illis contractibus in quibus maior XXV annis non potest aliquid petere, si suo facto aliquod dampnum passus est, minores XXV annis restituuntur in integrum: sicuti si uendidit nel emit uel fideiussit, uel si sentencia lata est contra eum inracionabiliter, || uel si persoluit pecuniam alii homini, uel si alius persoluit ei et ipse stulticia sua expendit, sicuti in ludo tabularum uel alio tali modo. set si ille qui debet pecuniam minori precepto iudicis persoluit eam tutori uel curatori, statim securus est et non cogitur postea persoluere illud, quamuis minor in dampno uel in proficuo suo id expendiderit. set si alio modo aliquis persoluerit pecuniam minori uel tutori uel curatori ipsius, non liberatur, si minor perdiderit illud sua stulticia, preter si soluantur redditus uel pensio domus uel census uel usure que non sunt ultra C sol, nec sit debitum ultra duos annos. in his duobus casibus qui rediderit minori potest soluere id tutori uel curatori eius, quamuis iudex, id est potestas loci, hoc non preceperat, et statim securus erit, quicquid minor faciat de pecunia illa. similiter si minor fecerit finem alii de hoc quod ipse petebat, uel alius fecit finem minori de hoc quod sibi petebat, et minor deceptus est, bene potest restitui de hoc quod ipse fecerit si ipse uelit, quamuis hoc fecerit suus tutor uel curator, siue pecunia fuisset data siue non. similiter si minor facit diuisionem pecunie sue uel possesionis et aliquantulum deceptus est, uel si aliquam hereditatem accepit et plus in ea perdidit quam lucratus sit, uel si respuit hereditatem plus lucrosam quam dampnosam, || bene potest restitui. eadem racio est, si minor aliquam rem pignorauit et creditor iure eam uendidit et minor inde magnum dampnum habeat. In his omnibus que facit minor XXV annis, si aliquod dampnum habeat stulticia sua uel malo ingenio aduersarii sui, debet in integrum restitui, id est debent ei omnia restaurari, nec debet inde proficuum habere nec dampnum. nec est aliqua differencia, si hoc fecerit per se uel per tutorem uel per curatorem, uel si tutor uel curator hoc sine eo faciant. Hanc eandem restitucionem quam habent minores XXV annis contra alios, hanc habent aduersus suos tutores uel curatores et contra illos qui tenent rem quam minores petunt. si uero uult recuperare rem quam ipse uel alius pro eo alienauit, debet precium quod accepit reddere in quantum melioratus est et non plus. sicut autem equum est ut sua stulticia non paciantur dampnum, ita ius est ut non habeant proficuum cum dampno aliorum.
XII. In quo tempore possunt restitui minores XXV annis.
Minores XXV annis possunt restitui in integrum ante quam transeant XXV anni et ultra XXV annos usque ad IIII annos, ideo quia decepti fuerunt infra XXV annos sua stulticia uel dolo aliorum.
XIII. In quibns personis possunt restitui minores XXV annis et in quibus non.
Minor XXV annis potest restitui contra omnes personas, preter aduersus patrem, || et aduersus patronum, si fuerit libertus.
XIV. In quo tempore minor XXV annis non potest esse restitutus.
Contingit aliquando quod minor XXV annis non potest restitui in integrum. et hoc contingit uel racione rei uel suo maleficio. Racione rei accidit quod minor non potest restitui, sicuti si seruum suum manumisit, quia libertas res est que aufferri non potest ex quo data est. Suo maleficio restitui minor non debet, sicuti si accusetur de crimine aut de adulterio: iudex tamen potest ei minorem penam iniungere quam alii si uelit. item si minor XXV annis contrahit cum aliquo uendeudo uel emendo et uult illum decipere cum quo contrahit, tunc non restituitur de dampno quod passus est: sicut in hoc exemplo. minor XXV annis dixit se maiorem XXV annis, ideo ut qui secum contraheret non timeret eum, quia non minor esset: profecto in hoc casu minor non debet restitui, si aliquod dampnum passus est illo contractu. similiter si minor XXV annis iurauit quod non destrueret id quod ipsemet facit uel quod faciet tutor uel curator suus, non potest postea destruere. hoc tamen uerum est, quando illud factum quod iurauit procedit comuni iure, id est quod, si aliquis maior XXV annis fecisset, non posset destruere. set si factum tale est quod maior annis XXV posset destruere, si illum fecisset, et tunc minor XXV annis potest id destruere, quamuis hoc iurauerit, || sicuti si factum est contra leges seu contra bonos mores. Quedam sunt in quibus non est necesse ut minores restituantur, ideo quoniam securi sunt: sicuti ai minor habet debitorem et ipse non persoluit debitum eo tempore quando debuit, ab eo tempore in antea debet persoluere usuras secundum morem terre, verumptamen taliter ut non superet legitimam mensuram. et hoc uerum est, quamuis debitum non fuerit quesitum debitori. et hoc habet solummodo in contractibus bone fidei, ueluti si minor XXV annis uendidit rem aliquam et aliquis debebat ei adhuc precium, uel si aliquis debebat aliquid ei ex societate uel ex locacione domus, uel si aliquis amicorum dimisit ei aliquid in testamento uel ex alia causa. item si minor XXV annis habet tutorem uel curatorem qui non fuerunt sibi dati in testamento parentis uel non sunt ei dati a potestate. si uero tutores et curatores sunt alio modo, sicuti sunt dati a parentibus, et non dederunt fideiussores quod saluarent res minorum, totum id quod faceret tutor uel curator in rebus minorum, siue in placito siue sine placito, nichil ualebit. tunc quoque minor non cogetur obseruare id quod tutor uel curator fecerunt: sicuti in hoc exemplo. tutores et curatores qui non dederunt securitates fecerunt placitum pro minori et data est sentencia contra eos : certe hec sentencia non debet nocere minoribus, quoniam minores XXV annis non || possunt placitari, si non habuerint tutores uel curatores uel procuratores racionabiliter. Preterea minores non possunt perdere res suas prescripcione X uel XX annorum, nisi tantum prescripcione XXX uel XL annorum. et hoc est uerum post quam sunt in pubertate : masculi a XIIII annis in antea, femine uero XII.
XV. Quis homo non potest restituere aliquem.
Post quam dictum est de personis que debent restitui et de quibus rebus, nunc dicamus que persone possunt restituere. Imperator potest restituere. similiter iudices qui sunt imperatoris. similiter iudex ordinarius, sicut proconsul uel datus a proconsule. alii homines uel alii iudices non possunt restituere.
XVI. Quibus ex causis maiores in integrum restituantur.
Nunc quod dictum est quomodo minores XXV annis possunt restitui, modo dicamus quomodo maiores XXV annis possunt restitui. sicut enim iustum est ut minores XXV annis restituantur, si sua stulticia uel dolo aliorum decepti sunt, ita equum est ut maiores annis XXV in integrum restituantur, si iusta causa fuerit resticionis. Cause quibus possunt restitui hee sunt. si erant in aliena terra pro comuni negocio sue uile sine malo ingenio, uel si sunt capti ab inimicis, sicut a sarracenis, uel si in carcere tenentur ab aliquo sine sua uoluntate, uel si sunt extra terram suam aliqua iusta causa, quamuis sint absentes propria uoluntate, sicut sunt illi qui sunt extra terram suam ut discant aliquam artem: tunc si passi || sunt aliquod dampnum modo supra dicto, ita scilicet quod aliquis usucepit rem suam uel prescripserit, id est si aliquis adquisiuit rem suam propterea quia tenuit eam triennio uel decennio uel uicennio uel minori tempore, uel si aliquis debitor ipsius liberatus est, quia tam diu forsitan tenuit quod nichil potest ei petere, in his omnibus casibus maiores XXV annis restituuntur, si dampnum # sustinuerunt. Postquam autem isti maiores reuersi fuerint in terram suam et liberati erunt a periculo in quo erant cum res eorum tenebantur et ipsi perdiderunt eas, peticio earum durabit usque ad IIII annos, et infra illud spacium restituentur in integrum. hoc autem ita uerum est quod possunt habere spacium III annorum post quam liberati sunt a periculo illo, si steterunt per IIII annos uel plus ita sicut dictum est. sin uero minus IIIIor annis steterunt, non possunt spacium habere nisi quantum ipsi steterunt. insuper si in tanto tempore steterunt post reuersionem suam quod res eorum possint usucapi uel prescribi, non possunt restitui in dampno quod habuerunt cum essent in aliena terra. Sicut autem dictum est quod hii maiores non debent sustinere dampnum pro sua absencia que dicta est supra, sic nec debent habere utilitatem. ideoque sicut ipsi possunt restitui contra alios homines de dampno quod habuerunt in tali absencia, ita et alii possunt petere restitucionem contra eos, si ipsi usuceperunt aliquid aliorum uel prescripserunt. Eedem persone que possunt restituere minores XXV annis possunt etiam restituere maiores, et non || alie.
XVII. Si aliquis alienat rem aliquam, quoniam timet ne aliquis eum in placito mittat.
Si aliquis alienauit rem quam possidebat et misit alium in possesione aliquo modo idcirco, quia credebat quod aliquis duceret eum inde ad placitum, et quia nolebat inde placitari set uolebat ut alius placitaret qui rem teneret, et si hoc fecit malo ingenio, ita tenetur, sicut si ipse possideret ipsam rem. et ille qui habet diricturam in re illa potest eam petere cui uelit de illis duobus, siue illi qui possidet seu illi qui rem uendidit. et si faciat placitum cum eo qui rem uendidit, non idcirco dimittet quin petat illi postea qui possidet, quamuis prior superatus sit, quia id quod prior pagauit ei hoc fecit pro pena mali ingenii quod habuit. set si prius fecit placitum cum illo qui possidet et rem recuperauit, nichil postea poterit petere uenditori.
XVIII. De arbitris.
Nunc autem dicendum est de arbitris, id est de illis hominibus qui iudicant placita sicut iudices, quando aliqui mittunt se in potestate eorum. In arbitris est hec racio quia illi quorum sunt placita debent promittere penam unus alii quod unus faciet alii quod arbitrium iudicabit, et inde pignora dabunt uel manuleuatores. et si non fecerint sicut arbiter dicet, dabunt illam penam alter alteri. hoc ideo ita est, quia sentencia arbitri nichil ualeret et ipsi non possent cogi ut starent uel obedirent sentencie arbitris. set consuetudo est ut dent pig||nora uel rnanuleuatores, ut faciant quod dictum erit ab arbitrio, et si noluerint facere, tunc penam quam promiserunt amittant uel pignora, si conuenerunt. Ex quo arbiter recepit in se iudicium ut det sentenciam, cogitur postea sentenciam dare, si sunt ibi ea que fieri debent. multa enim sunt in arbitris consideranda ad hoc ut ualeant. prius persona arbitri, que talis debet esse ut fieri possit arbiter et natura et iure. natura siquidem uetat quod minor XXV annis non possit fieri arbiter licet iudex possit fieri ab XVIII annis et supra. similiter furiosus, id est ille qui sensum suum perdidit, non potest esse arbiter. iure contra dicitur ne seruus uel femina possint fieri arbitri. similiter iudices ordinarii, ut proconsul et preses prouincie, non possunt esse arbitres inter illos qui sunt in sua potestate, quoniam possunt eos cogere uelle nolle, ut unus faciat diricturam alii. si uero ille qui iure potest cogere alios, ut faciant iusticiam unus alii, accepit pignora uel manuleuatores, ut teneant quod ipse iudicabit uel faciet iudicare, non ualet certe illa firmancia neque illa pignora. nec sentencia que data erit debet ualere, nec debet cogi ille contra quem data erit, ut obediat illi sentencie. set arbiter non potest ultra cogere eos, nisi in quantum pignora ualebunt uel id quod || in potestate sua erit.
XIX. Que persone debent esse ille que firmant se in potestate arbitri.
Persone que firmant se in potestate arbitri debent esse tales que possint dampnum suum facere, id est tales debent esse que habeant suum sensum et sint maiores XXV annis. sin autem minores fuerint, non possunt stare in placito sine consensu tutorum et curatorum, uel debent habere procuratores.
XX. De qua causa possit arbiter dare sentenciam et de qua non.
Causa quoque considerari debet qualis fuerit de qua aliquis se firmauerit in potestate arbitri. hoc ideo dicimus, quia arbiter non potest dare sentenciam de omnibus rebus, sicut de crimine et de libertate.
XXI. In qua die arbiter debet dare sentenciam.
Arbiter debet proferre sentenciam ea die qua potest iudex ordinarius, nec cogetur alia die, quamuis partes hoc uelint. set si partes conuencionem fecerunt ut liceret arbitro in feriali die dare sentenciam, poterit eam donare. attamen si dies in qua arbiter potest dare sentenciam est prope finem : si non potest prolonguari dies et hoc ideo quia dictum non fuit cum arbiter recepit ad iudicandum placitam, potest cogi ut det sentenciam, licet sit dies ferialis, nisi iurauerit quod adhuc non cognouerit racionem illius cause. set cum hoc iurauerit uel iurare uoluerit, non debet cogi ut det sentenciain. Si dies nominatus non est arbitro, potest arbiter diem ordinare cum consensu parcium. et si ipse || non dederit diem, cotidie cogi potest ut det sentenciam, nisi ea die qua nullus debet dare sentenciam.
XXII. In quo loco arbiter debet dare sentenciam.
Arbiter debet proferre sentenciam eo loco ubi partes conuenerunt quando firmauerunt se in potestate arbitri. set si partes de hoc non conuenerunt, arbiter debet dare sentenciam eo loco ubi firmatum fuit placitum in manu arbitri.
XXIII. Quis potest arbitrum cogere ut det sentenciam.
Arbiter qui causam accepit ad iudicandum sicut supra dictum est, si causam finire noluerit dando sentenciam, maior potestas loci debet illum cogere, sicut est pretor, nisi habeat iustam excusacionem qua possit se excusare, sicuti est longa peregrinacio, ut ire ultra mare uel ad sanctum Iacobum, uel si fuerit infirmus, uel si placitum finitum est inter partes amicabiliter, uel si res de qua erat placitum destructa est sine culpa illius cui petebatur, ut si seruus erat et mortuus est. set occasiones sunt quibus causa nondum finita est, quamuis res sit destructa, ut si ille qui rem petebat uult cognoscere utrum res fuerit sua uel non, quia si iudicio poterit cognosci quod res fuerit petentis, poterit petere fructus ipsius rei uel pecuniam siue peculium quod habebat, ut si fuerit seruus. Similiter si arbiter habuerit capitalem uel mortalem inimiciciam cum aliqua parcium, uel si aliqua parcium fecerit ei uituperium, uel si aliquis ex illis dimisit || omnia bona sua quia non poterat reddere debita que habebat: in his omnibus casibus non potest cogi arbiter dare sentenciam inter eos. Similiter non potest cogi sentenciam dare, si prius erat laicus cum accepit placitum, et postea factus est sacerdos ante quam esset finitum placitum.
XXIIII. Quod sentencia data contra racionem non ualet.
Arbitri sentencia, siue iusta siue iniusta fuerit, obseruari debet, nisi aperte fuerit data contra leges, uel pro pecunia uel pro amicicia, quia tunc teneri non debet. set hodie non ualet sentencia inracionabiliter prolata, siue arbiter scienter uel inscienter sentenciam dixit. Arbiter debet dare iudicium in presencia utriusque partis. set si una parcium non fuerit in placito die stabilita, debet dare penam quam promisit. sentencia autem non ualet, si non fuerint ibi ambe partes, nisi hanc conuencionem fecerunt quando posuerunt se in manu arbitri, ut ipse posset dare sentenciam sine una parcium uel sine utraque: nam tunc coguntur partes stare sentencie et dare pignora et promissionem. Sin autem pena non fuit inde promissa nec manuleuator nec pignora, set ambe partes inter se tantum promiserunt quod facerent quod arbiter diceret, et aliqua parcium noluerit id facere, tunc debebit tantum dare alii parti quantum sibi prodesset, si obseruaret dictam sentenciam.
XXV. Si illi in quorum potestate est placitum discordant inter se.
Contingit aliquando quod placitum ponitur in manu duorum hominum, ut ipsi iudicent causam. tunc si bene concordant, ualet eorum sentencia. si uero isti discordant et partes in inicio conuenerunt ut, si isti duo discordant, ipsi iudices haberent secum alium tercium, non ualet, nisi dixerunt nominatim quem haberent secum: set si hoc dictum est, ualet conuencio. idem est, si duo homines uel plures firmauerunt se in manu duorum tantum, nec fuit dictum quem ipsi haberent secum, et ipsi duo non possunt concordare: potestas illius terre debet eos cogere ut recipiant alium tercium, et debet illum nominare. eadem racio est, si fuerint tres uel plures qui receperunt securitates et ipsi discordant de iudicio: illud iudicium debet teneri quod maior pars iudicabit. set hoc uerum ost, cum omnes sunt simul et simul dant sentenciam secundum racionem.
XXVI. Arbiter non potest sentenciam mutare postquam dederit eam.
Postquam arbiter dicet sentenciam de placito, non poterit postea illam mutare, sicut nec iudex. set hoc uerum est, quando placitum firmatum est in manu sua tantum unius rei uel unius questonis. set si placitum est de multis rebus, debet considerari si res fuerint coniuncte uel diuise, quia si comunes sunt, quamuis hoc non fuit dictum in principio, arbiter debet de his omnibus simul iudicare, et aliter || non ualebit sentencia: solus namque ille bonus et legitimus iudex est per quem omnes lites et contenciones finiuntur. et si hoc non fecerit, poterit mutare sentenciam, quia tam diu est arbiter donec sit iudicatum. eadem racio est, si res sunt diuise et nichil habent comune inter se, si fuit dictum in principio ut ipse iudicaret de omnibus simul. tunc enim de omnibus simul dabit sentenciam sicut superius: nam arbiter nec debet nec potest dare sentenciam nisi de his de quibus accepit securitatem. si uero in inicio dictum est quod diuisim de una quaque re daret sentenciam, poterit id facere sicut dictum est, quia tunc debet intelligi quod sint multa placita. set si dictum non est quod simul uel diuisim diceret de una quaque, diuisim poterit iudicare, si res fuerunt diuise. et quantum pertinet ad rem illam de qua iudicauit, ipse remanet arbiter nec poterit mutare sentenciam. Si arbiter dedit sentenciam contra me, ego non cogor obseruare sentenciam, si uolo dare penam quam promisi, uel si uolo perdere pignora que dederam. et si ego conueni hoc, arbiter potest dare pignora aduerse parti. Aliquando tamen contingit quod cogor obseruare sentenciam arbitri, sicuti si nominatim laudaui sentenciam arbitri, uel si tacite confirmaui, sicut si steti per X dies postea quod non reclamaui aduersus arbitrum uel aduersario meo in presencia duorum testium, quod non obseruarem illam sentenciam. Set hoc scien||dum est quod ille qui perdidit placitum debet pagare pecuniam tunc cum arbiter dixerit. set si diem non dixit arbiter quo debeat pecuniam persoluere, non cogitur persoluere donec quatuor menses postea sint transacti post datam sentenciam. eadem racio est de sentencia iudicis. Si mero, id est stricto, iure lis contestata est ante arbitrum, uel aliqua parcium confessa fuerit aliquid coram eo, ita est sicut si fecisset hoc coram iudice ordinario, quia et prescripciones et retenciones ita interrumpuntur illo iudicio sicut iudicio iudicis ordinarii.
XXVII. De iure iurando propter calumpniam dando.
Post litem contestatam, id est post principium placiti, statim debet fieri sacramentum calumpnie, et illud sacramentum de calumpnia non debet dimitti alicui homini. Istud sacramentum quod dicitur de calumpnia debent facere principales persone, id est actor et reus. actor prius iurare debet hoc modo: 'Ego Ricardus iuro quod id quod peto in placito isto, puto hoc facere pro mea dirictura et pro mea racione, et de hoc quod alia pars queret a me, de quo hoc sciam uerum esse non petam illi testes neque probaciones, nec petam elongamentum malo ingenio nisi illud quod opus michi erit.' reus debet similiter iurare quod defensionem illam quam faciet in hoc placito, ipse credit facere pro sua dirictura et pro sua racione, et de hoc quod alia || pars petet ei quod sciat uerum esse non petet ei testes nec aliquas probaciones, nec similiter petet elongamentum cause, nisi multum opus et necesse habuerit. Si ille cuius est placitum est nobilis persona uel est femina uel facit placitum per procurntorem, id est per nuncium suum, non debet cogi ut ueniat ad placitum ad faciendum sacramentum de calumpnia, et potestas illius terre debet mittere nuncios suos ad illam personam, et in domo sua propria debet facere sacramentum calumpnie. et aduersa pars debet tunc ibi esse si uult, uel potest mittere nuncium suum ut audiat sacramentum si uult. eadem racio est, si una parcium est de aliena terra et ipse facit placitum per nuncium suum. Si aliquis est tutor uel curator et uult facere placitum pro illo cuius est tutor uel curator, ipsemet debet facere sacramentum calumpnie sicut dictum est supra secundum conscienciam suam, et non secundum conscienciam et intencionem illius cuius est tutor uel curator. similis racio est de omnibus illis personis que habent legitimam amministracionem in bonis alterius, sicut habet pater in bonis filii.
Explicit liber secundus. Incipit liber tercius.