Cunctos populos maxime uolumus adorare et uenerari illas res que ad Deum pertinent et ad salutem anime. et ideo debemus dicere de fide et de trinitate, quo duo pertinent ad Deum plus quam alie res et ad salutem anime. Hec duo, fides et trinitas, debent teneri et custodiri ab omnibus hominibus qui sunt in mundo, sicut fuerunt ordinate in quatuor conciliis, quorum unum fuit celebratum in Constantinopoli, aliud in Calcedonia, aliud in Epheso, aliud in Nicena. Et quia iste due res sunt tam sancte et tam digne, non debet aliquis homo de his disputare coram populo, quoniam multi cito caderent in errorem. et quicumuque faciet uel dicet contra hoc quod diximus desuper, grauem et grandem penam habebit secundum qualitatem persone: nam si fuerit miles, perdet miliciam, si fuerit clericus, perdet ordinem suum, si fuerit uilis persona, uerberetur.
II. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et priuilegiis earum.
De fide et de trinitate diximus. modo dicamus de ecclesiis que sunt matres fidei et religionis. set quoniam res mundane sunt necessarie ecclesiis, sicut sunt terre uinee domus et alie res, et ospitalibus et aliis locis uenerabilibus, bonum est ut dicamus de rebus ecclesiarum et aliorum locorum uenerabilium. Ecclesie et alia loca uenerabilia, sicut sunt hospitalia, habent singularem racionem in acquirendo et in retinendo res suas et in requirendo sua iura. Certe si ecclesie faciant aliquem contractum, sicuti si emat uel ei aliquid sit donatum, ipsa statim est domina, quamuis non sit missa in possesione, et potest dicere omnibus hominibus qui tenent rem ipsam 'hec res est mea'. set si aliquis fuisset lucratus rem aliquam in uita sua, non potest dicere 'hec res est mea', si non est prius missus in possesione. Si aliquis homo dimisit in morte sua, quando fecit testamentum, aliquam rem alicui ecclesie, ecclesia debet illam habere. idem est, si dimisit hoc hospitali uel aliis locis uenerabilibus. Et talem libertatem habet ecclesia et res ecclesie quod non cogitur facere multas res preter usaticum de quibus esset coacta alia persona, sicut sunt officia extraordinaria, sicut esset facere fossam in uilla uel in castro uel in nocte custodire ciuitatem uel facere alia similia istis. Set quamuis ecclesia habeat multa priuilegia, non tamen potest se excusare uel res suas quod non reddat tributum imperatori. similiter si comune ciuitatis faceret uiam aliquam uel pontem, ecclesia non poterit se excusare plus quam alia persaona. Eodem modo si ecclesia habuerit aliquam actionem iure ut requirat rem aliquam, non perdit eam usque ad XL annos, preter contra aliam ecclesiam, quia tunc non permanet suum dimandamentum nisi per XXX annos, nisi sit ecclesia romana, que non potest rem suam perdere usque ad C annos. In alienando re suas id est in donando alicui homini, habent omnes ecclesie huius mundi singularem racionem. certa mensura est ordinata secundum quam potest dare res suas, si hoc est quod uult uendere uel donare uel cambiare (id est quando aliquis homo dat terram alicui propter censum, id est usaticum, ita quod ei non possit eam tollere nec suo heredi nec inpignorare). et alio modo si sunt alienate, non ualet, et potest destruere id quod fecit. et pena est stabilita et illi qui dat terram et illi qui accipit et illi qui inde facit cartulam. certa mensura est talis. si ecclesia habet ita magnum debitum quod non possit reddi de mobilibus, prius res inmobilis debet mitti in pignore et illud quod creditor traet de fructu debet computare pro suo lucro usque V sol de libra. si plus potest trahere de fructu, debet hoc computare pro capitali donec soluatur ei. si uero creditor non uult hoc facere, ordinator ecclesie debet hoc facere. debet enim scribere ante illum in cuius potestate est, et postea debet iurare consenciente maiore parte clericorum qui seruiunt ecclesie, quod tale debitum habeat et quod non potest reddi de mobilibus. post quam hoc factum est, sciant omnes homines qui sunt in ciuitate per XX dies quod ecclesia uult uendere rem illam, et qui plus uult dare ipse rem habeat, et precium debet dari pro debito. et si aliquis non potest inueniri qui uelit comparare rem illam, dabitur res illa creditori pro debito, et debet plus comparare rem illam decimam partem quam ualeat cum consensu ordinatoris ecclesie et maioris partis illorum qui seruiunt ecclesie. nec debet reddi aliquod debitum de re illa nisi illi creditori qui probat suum debitum esse uersum in proficuo ecclesie. et quando aliquis uendit rem ecclesie, debet scribere quod nichil factum est ad dampnum ecclesie. Si ecclesia habet terram que dat magnum usaticum, potest uendi hoc modo quod iuret ordinator ecclesie quod pro proficuo ecclesie facta sit illa uenditio, et debet inde fieri scriptura. Ecclesie possunt cambiare res suas cum imperatore pro melioribus uel pro tam bonis et rescripto imperatoris. similiter due ecclesie possunt cambiare una cum alia pro proficuo utriusque. Quicumque homo recipiet ea que sunt ecclesie nisi eo modo quo dictum est desuper, si comparauit, debet reddere rem ecclesie cum fructibus quos habuit et debet perdere precium quod dedit pro re illa. si recepit eam dono, debet reddere rem cum omnibus fructibus quos habuit et tantum quantum res ualet. si recepit eam pro pignore, debet eam reddere cum fructibus similiter, et non potest petere debitum nisi illi cui credidit. Peticionem illarum rerum de quibus diximus desuper prius debet facere yconomus, id est ordinator ecclesie, contra illos qui tenent res ipsas. et si noluerit ipse hoc facere, possunt petere clerici ipsius ecclesie. et si clerici forsitan nolunt petere res ecclesie, potest petere aliquis de uilla qui bonus est ad petendum. Adhuc habent ecclesie multa priuilegia, quod peticiones quas alii homines perderent usque ad XXX annos ecclesie non perdent usque ad XL, nisi uua ecclesia contra aliam. et ecclesia romana non perdit actiones suas usque ad annos C.
III. De episcopis et clericis et de rebus ipsorum.
Postquam diximus de sancta ecclesia et de rebus ipsius et de priuilegiis ipsius et de aliis uenerabilibus locis, dicamus modo de his qui seruiunt ecclesie et aliis uenerabilibus locis. et prius de episcopis qui caput sunt aliarum personarum que seruiunt ecclesie, quia ad illos pertinet cura et deffensio personarum et omnium rerum ecclesie. Episcopus debet esse talis quod sine sua uoluntate et magnis precibus debet esse electus et ordinatus, et non debet et non debet dare pecuniam pro sua electione, et si fecerit, simoniacus erit. Nullus clericus debet habere uxorem, si est ordinatus supra cantorem uel lectorem. certe si maiorem non habet ordinem, non est ei contra dictum. Nullus episcopus uel clericus debet tenere in domo sua aliquam feminam de qua possit aliquis homo habere aliquam suspicionem de stulticia: et ideo est contra dictum ei, ne tali occasione iaceret cum ea. quicumque contra hoc faciet perdat suum honorem: si est episcopus, perdat episcopatum , si est clericus, perdat clericiam. Si aliquis homo petit aliquid alicui clerico, non debet eum ducere nisi ante episcopum, si clericus hoc non uult. Si episcopus uel clericus habet peculium, id est aliquid quod lucratur per occasionem sui ordinis, bene potest inde facere testamentum secundum leges. et hoc possunt facere omnes clerici, nisi sint monachi. monachi uero non possunt hoc facere, quia post quam intrant in monasterio sunt ipsi serui Dei et ecclesie et omnes res sue, si non habent filios. set si est homo habens filios iam in monasterio intrauit, si non fecit testamentum, bene potest diuidere res suas inter filios suos sicut ipse uult. tamen non dimittat alicui minus quam falcidiam, id est minus quam terciam partem. set si ipse uult, plus potest eis dimittere, set non minus. et quando facit testamentum inter filios post quam intrauit in monasterio, debet tantum retinere sibi pro monasterio quantum dabit alicui de filiis suis. set si fuerit mortuus in monasterio ante quam faceret testamentum inter filios, omnes res suas, pecuniam et honores, id est possesiones, debent esse monasterii preter falcidiam, que erit filiorum. Illud quod episcopus lucratur uel alius aministrator ecclesie uel alterius religiosi loci post quam est ordinatus, non potest donare parentibus suis uel aliis hominibus, set remanet ecclesie cuius est aministrator uel ordinator, nisi hoc expendat in alia eeclesia uel in alia causa mercedis, sicut hospitalibus uel pauperibus et ad recomparacionem captiuorum, uel in alia causa pietatis. set si aliquid lucratus est ante quam esset ordinatus aliquo modo, uel post quam est ordinatus habuerit aliquam possesionem uel pecuniam ex parte alicuius parentis usque ad quartum gradum, potest illud dimittere cuicumque placuerit et facere uoluntatem suam. Eadem ratio et eadem distinctio est in omnibus rebus quas aministratores sanctarum ecclesiarum uel aliorum locorum uenerabilium sunt lucrati post quam habuerunt administracionem. Si aliquis episcopus uel clericus cuiuscumque gradus qui est ordinator ecclesie moritur sine testamento et sine parente, sua hereditas est ecclesie. Clericus bene potest se excusare ut non sit tutor uel curator, si talis est qui sit cotidie in ecclesiastico ministerio. similiter est quod non debet habere illa priuilegia que alii clerici habent, si non est cotidie in diuino ministerio.
IIII. De episcopali audiencia et de potestate quam habet super clericos.
Modo dicamus de episcopis, quam potestatem habent super alios clericos, et quomodo debent eos manutenere et defendere. Prius sciant quod si aliqua reclamacio facta erit de clerico, quia ipse non debet uenire ad causam, id est ad placitum, nisi ante episcopum suum, et ipse debet iudicare. et si placitum fuerit de rebus ecclesie, uel de auere uel de possesione, similiter erit in iudicio episcopi. Eodem modo si duo homines habent placitum, episcopus potest esse iudex inter eos, si ipsi uolunt: set non potest fieri appellatio a sentencia ipsius. hoc est uerum quod potest iudicare inter alios homines, si placitum est de auere uel de possesione: set si est de crimine, non potest hoc facere. Quando clerici sunt in placito coram episcopo, debet fieri placitum sine dispendio clericorum. et si contingat aliqua causa quod episcopus non possit diffinire placitum, debet eos mittere ad potestatem ciuitatis, et illa debet diffinire causam sine prolongamento. set si clericus erat accusatus de crimine, debet ire ad potestatem ciuitatis, et ipsa debet cognoscere causam in duobus mensibus. et si fuerit inuentus in culpa, nullus debet eum condempnare donec episcopus tollat ei ordinem clericatus, et si est sacerdos, de sacerdocio. et hoc est uerum, si crimen non est ecclesiasticum. si uero crimen est ecclesiasticum, ab episcopo debet cognosci et castigari. Alie raciones et alia placita, sicut diuina lex precipit, debent ab episcopo terminari et diffiniri melius quam nouerit. quod si facere neglexerit, diuine ulcioni subiacebit.
V. De hereticis.
Postquam diximus de episcopis et de clericis, dicendum est de hereticis, qui uolunt habere priuilegia et rationes clericorum et fingunt se esse bonos homines. de hereticis qui uolunt dicere ea que sunt contra ueram fidem dicamus. Duobus modis laborant imperatores qualiter faciant homines redire ad ueram fidem: dederunt premium his qui custodiunt, et penam his qui non seruant. primo loco dederunt talem penam quod non possint habere aliquod priuilegium per occasionem clericatus uel ecclesie. secundo loco quod non habeant locum ubi teneant suam heresim. nec debent habere scolas de sua falsa sciencia. et ille qui faceret contra hoc quod est proibitum, potest sic accusari quod erit infamis. nec possunt facere testamenta, nec recipere possunt aliquid de testamento aliorum hominum. nec possunt habere heredem nec in testamento nec sine testamento, nisi habeant filios qui teneant bonam fidem et ueram: illi possunt esse heredes ipsorum. et si non sunt ibi infantes qui sunt uere fidei, et sunt ibi consobrini et sunt uere fidei, possunt esse heredes eorum. et si ipsi non sunt ibi et ipse est clericus, ecclesia habebit bona ipsius. set siue fuit clericus siue non, et ecclesia per annum non dimandauit res ipsius, debet eas habere imperator uel idem fiscus. et ecclesie possunt dimittere de rebus suis quando moriuntur, et filios suos, si sunt de uera fide, debent nutrire, et si sunt masculi et accipiunt uxores, deuent dare pro eis sponsalicia, id est donacionem propter nupcias, si uero sunt femine, dare debent pro eis dotem, si accipiunt maritos. Et locus ille in quo facta fuerit heresia debet esse ecclesie ad cuius dedecus, hoc est uituperium, istud erat factum. et ille qui dominus est illius loci in quo facta fuit talis heresis debet sustinere penam, si suo consensu factum fuerit. Si uero fuerit femina heretica, perdat priuilegium quod alie mulieres habent in suis dotibus, id est in rebus suorum maritorum. Istas penas et alias debent sustinere illi qui sunt heretici. Item nullus homo debet baptizare aliquem puerum postquam est baptizatus. si est episcopus qui hoc faciat, debet proici de episcopatu, et si est clericus uel presbiter, debet eici de honore et de ordine suo. si est alius homo qui hoc faciat uel sustineat, si talis est qui intelligat quid bonum sit quidue malum, debet mori. Illi qui prius tenent ueram fidem et postea caddunt in heresim, debent habere penam quam alii et maiorem, sicut plus peccant.
VI. De Iudeis.
Quemadmodum imperatores laborant ut faciant hereticos redire ad ueram fidem, similiter laborant ut faciant redire iudeos. Precipiunt imperatores ut iudei non faciant nouas sinagogas, et si fecerint, debent esse ecclesiarum ille noue sinagoge, et qui hoc fecerit debet dare L sol. set quamuis non possint edificare nouas, ueteres bene possunt habere, nec christiani debent eis facere dedecus nec contrariam. Item precipit imperator quod iudei uel pagani uel heretici non habeant seruum christianum, nec debent eum circumcidere. quod si fecerint, debet seruus esse liber. Explicit liber I.